POST TRECENTOS ANNOS DENUO MORTUUS
POST TRECENTOS ANNOS DENUO MORTUUS
Obiit pictor Franciscus Starowieyski
Varsoviae Polonorum mortuus est 79
annorum Franciscus (Franciszek) Andreas Bobola Starowieyski,
familiae nobilis, quae utitur insigni gentilicio Biberstein. Qui
imprimis praeclarus est vita sui incredibili, deinde permultis
picturis (praesertim imaginibus linearibus praeconisque
theatralibus), quas hereditati reliquit. Se ipsum sensit esse
incarnationem unius sui veterum, saeculo XVII vigentis, signavit
ergo opera sua annis huius saeculi. Ut multoties explanabat, quod
factum esse post saeculum XVII videbatur ei esse ludum tantum
imaginationis. Picturas suas interdum imbuere solebat scriptis
explicatoriis, exaratis quasi vetero more pictorum Germanorum
aetatis barocianae.
In
operibus suis sine dubio videtur Starowieyski obsessione laborare
nudati corporis feminini necnon themate oculi humani. Abundant
opera eius "pinguetudine" corporum mulierum inter se
saepe perplexorum, diceres Rubens eas muliers primis lineis
designavit. In vita autem - ut propinqui eius affirmant - etiam a
maceris feminis minime abstinebat. Ut corpora humanum melius
studeret, loca ad ripam fluminis lacusve frequentabat, ubi
homines nudi (nudomanes) sole appricari solebant.
A multis putabatur esse quasi surrealista, ipse tamen dicebat
se nullum gregem artificum reperire posse, quibuscum communem
linguam inveniret. "In meis picturis si alicui homini adest
caput dissectum, id eum nullo modo prohibet, quin se felicem
sentiat" - citatur dixisse.
Scripsit ANL
|