Annus
2 0 0 9


Norah Jones gra zmysłową,

MELANCHOLIA PLENA DESCRIPTIO ITINERIS AMERICANI

Noctes bacaneae

In novissimo cinemate a Wong Kar-Wai facto - "Noctes bacaneae" (My blueberry nights) - Norah Jones agit partem iuvenis, amoenissimae puellae, quae in iter quasi fabulosum proficiscitur per Civitates Unitas Americae, ubi amorem verum se inventuram esse sperat, nam cor eius, modo amore vetero fractum, valde stomachetur. Utrum scopum itineris invenerit (conveniet enim in via multos homines), parum liquet (neque sapientiae esset iam nunc lectoribus id nuntiare), sine dubio tamen loca peramoena peragrat, quae camera Wong Kar-Waiana summa cum arte cepit: topia Americae, quae a strata autocinetica numero 66 inspici possint, sunt quasi alter histrio principalis huius fabulae. Praeter ingeniosos: Norah Jones, Jude Law, Natalie Portman, Rachel Weisz et David Strathairn.

Mirum in modum Wong Kar-Wai, praeclarus dispositor scaenarum Hongkongiensis, suum primum cinema de America Septentrionali fecit sine ulla pecunia a societatibus cinematographicis US-Americanis data, pellicula enim est fructus collaborationis Gallorum et Hongkongiensium. Est haec etiam rara fabula de USA tractans, ubi caeliscalpia Neoeboraciana in media scaena rarissime monstrantur.

 

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae