Annus
2 0 0 9


NILVS ROSCIANVS

NILVS ROSCIANVS

Ineunte saeculo X, anno fere nongentesimo decimo (910), Nilus (Neilos) natus est Rosciano (Rossano), in Italiae meridianae parte Calabrica, paulo ante quam illa occuparetur a Normannis. Natione fuit Graecus et sicut alii conterranei sequebatur ritum Byzantinum, agnoscens tamen et reuerens patriarchalem auctoritatem Romani pontificis.

Nili nomen, quo claruit, assumpsit ingressus in monasterium Salernitanum, reuerens priorem Nilum, abbatem Montis Sinai. Huc autem uenit post mortem uxoris, quam paulo ante duxerat. Baptizatus enim erat sub Nicolai nomine.

Iam initio Nilus ita claruit, ut anno nongentesimo quadragesimo tertio (943) secutus sit eum Stephanus quidam et paulo post huius amicus Georgius. Cum autem mortuus esset Roscianus episcopus, congregatio cleri ac populi uoluit successorem esse utique Nilum. Qui tamen respondit se uouisse nullam accepturum esse dignitatem.

Hac re permotus Basilius, imperialis praeses Calabriae, obtulit Nilo magnam pecuniae copiam, qua sibi suisquae discipulis strueret monasterium. Nilus tamen accipere noluit, Basilium rogans, ut illam oecuniam impenderet in reaedificanda cathedrali ecclesia Roscianensi.

Saracenis seu piratis Arabibus litora Italiae uexantibus, Nilus cum discipulis transiit Capuam et paulo post in Montem Cassinum, ubi a monacis sancti Benedicti cordialiter acceptus est. Illic eum conuenit Poloniae sanctus Wojtechus Adalbertus. Paulo postea Romam profectus est, ut papam reuereretur Gregorium V.

Nonaginta iam annos natus condidit Nilus monasterium in loco nomine Cauea Ferrata (Grottaferrata) prope Romam, quod – semper fauentibus Romanis pontificibus – exstat hucusque. – Vita Nili documento est Byzantinam rebellionem Photii, quae IX erat orta saeculo, sanatam esse et Sedem apostolicam etiam in Italiae partibus neminem coëgisse ad sequendum ritum Latinum, dummodo agnosceretur eius Petrina auctoritas.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae