Annus
2 0 0 9


CINEMATA:

Duodecim et nil plus
(12 And Holding)

Minime facile est cinema facere et ridiculum et simul horrendum. Quae ars sine dubio contigit dispositori scaenarum Michaeli Cuesta, qui historiam suam inter pueros puellasque 12 annos natos posuit, quorum vitam pingit ut vere sit, id est psychoanalytice. Est enim pueritia – aetas simul et ridiculosa et horrenda - postremum (ante senectutem?) vitae tempus, cum psyche tam visibiliter nobis videatur, ut fere manu eam tangemus. Cur autem hanc animi perspicaciam postea amittamus? – huic rogationi responsum deest, aut fortasse si adest, sit minime communis, aliis alia, quisque ergo debeat ipse eam sequi.

Reditus in veritatem, ut fiat, saepe per aspera, nisi calamitates, ducit. Ita, multoties, in pellicula Cuestiana: e.g. incendii flammis miraculose ereptus gulo Leonardus amittit olfactum ac gustum, qua re tamen amator maximus fit pomorum parentesque cogit, ut diaetam salubriorem solita sibi adoptent...

* Duodecim et nil plus (12 And Holding), USA 2005. Dispositores scaenarum: Michael Cuesta, Tony Roberts. Partes principales agunt: Conor Donovan, Jesse Camacho, Zoe Weizenbaum, Jeremy Renner, Annabella Sciorra, Jayne Atkinson.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae