Agri,
Agri, non bellum!
Abhinc sexaginta annos operarii nihil
habentes aliquot incultos agros in Lucania, meridiana regione in
Italia sita, occupaverunt.
Ad agrorum occupationes commemorandas
plurimi cives convenerunt in Montem Caveosum, parvam Lucaniae
urbem. Haec historia breviter. Secundo totius orbis bello
confecto, fame coacti. plurimi cives statuerunt, communistis ac
socialistis partibus praesertim adiuvantibus, agros incultos
occupare.
Temporibus illis enim erant qui plurimos
agros incultos possidebant (longe ab agris laetam et dulcem vitam
in claris urbibus agebant); erant autem qui, militari munere
functi, domum revertebant ex egestate laborantes. “Panem et
laborem petimus” clamabant omnes, pueris et uxoribus
comitantibus. Per multos dies a Monte Caveoso ad agros
discedebant cum instrumentis ad agrorum laborem aptis. Nocte
quadam multi cives, mulieres quoque, a domibus in vincula deducti
sunt. Die XIV mensis Decembris anni MCMIL quidam Joseph Novellus
nomine (cuius imago adponitur) a milite graviter
vulneratus est et post aliquot dies mortem obiit. Non solum in
Lucania, sed etiam in aliis Italiae regionibus eiusdem generis
facta evenerunt. Aliquot post annos Italica gubernatio, timens ne
seditio oriretur, legem tulit, qua agrorum incultorum pars
operariis adsignata est. Insequentibus annis iidem agri irrigati
sunt.Ubi quondam cultura minime ferax fuerat, ibi agrorum labor
lucrosus factus est. Quidam ex iis, qui illis occupationibus
interfuit, ad iuvenes praesertim conversus “vestrum est
– inquit - haec facta cognoscere, ut possitis, de parentum
sacrificiis certiores facti, virili animo tempori futuro obviam
ire”.
Scripsit Dominicus Gallipoli
|