Rzeczpospolita:
STUDIOSUS ISRAELIANUS DE STATU RERUM IN AFGHANISTANIA
Bellum iam esse perditum
Ab actis diurnis Polonorum "Rzeczpospolita"
divulgata percontatio Martini van Creveld, periti strategiae
militaris Universitatis Hebraicae Hierosolymis
Rzeczpospolita:
Possumusne adhuc, nos scilicet terrae-sociae foederis NATO, e
bello Afghaniensi victores discedere?
Martin van Creveld: Si victoria significet
terra Afghaniensi potiri, responsum est: non. Non vestra victoria
fiet in hoc bello.
Rzeczpospolita: Sed praesidens Obama modo
annuntiavit se missurum additicia agmina 30 milium militum...
Martin van Creveld: Est id tantum iactura
pecuniae at multorum hominum. Quod solum restat US-Americanis
faciendum, est cogitare de honorabili exitu e hac terra. Quod
frustra conati sunt facere in Vietnamia et nunc conantur in
Iraquia. Obama nuper nuntiavit suos de Afghanistania revocatum
iri abhinc post 18 menses. Si ego dux Talebanorum essem,
simpliciter iuberem meis ad tempus anni semis exspectare donec US-Americani
domum petent.
Rzeczpospolita: Unde tanta vis Talebanis
contra potentissimum exercitum mundi? Sicut antea contra milites
Sovieticos et, saeculo undevicesimo, Britannos
Martin van Creveld: Machiavelli putabat esse
duo genera civitatum. Primum genus esse civitatem centralisatam,
quae scilicet ex uno loco gubernatur. Hanc perdifficile est
vincere, sed semel victa, in potestate victoris manet. Alterum
genus esse terram decentralisatam, ubi scilicet permultae gentes
regionesve de facto se ipsas regunt. Hanc facile vinces, sed
dificillime tibi subordinatam tenebis. Pro dolor Afghanistaniam
esse terram alterius generis. Iam Alexander Magnus potiri
Afghanistania nequivit, licet agmina sua hanc terram transiverint.
Rzeczpospolita: Ubi ergo error US-Americanorum?
Martin van Creveld: In anno 2001, in ipso
belli initio. Americani decreverunt se bellum de aere victuros.
Aeroplanis tamen potes cum maximo successu pugnare contra
exercitum regularem, sed non contra bellatores-monticolas. Si
ingentes copias terrestres initio belli adhibuissent, fortasse
motum Taleban maxima e parte delevissent. Nunc nimis sero est, ut
hoc faciant.
Rzeczpospolita: Fortasse solutionem belli
dabunt consilia politica? Fortasse Afghani bene accipient systema
democraticum?
Martin van Creveld: Conata Americanorum
convertere Afghanos, sicut Iraquienses, spatio nonnullorum
annorum ad fidem democraticam absurdum purum puto.
Rzeczpospolita: Meliusne esset invenire
Afghanis monarcham?
Martin van Creveld: Ita puto. Russi vicerunt
bellum Tsetseniense non vi militum sed pactando cum potentissima
gente huius terrae, cui auxilia dederunt, ut superaret alias
gentes. At US-Americani in Afghanistania? Contempserunt systema
gentilicium ac promovere conati sunt regimina plebis. Sed plebs
nulla auctoritate fruitur inter Afghanos.
Rzeczpospolita: Rebus ita stantibus fortasse
negotiandum sit cum ipsis Talebanis?
Martin van Creveld: Sed hi nolent negotiari.
Exspectent, donec Americani terram relinquerint post 18 menses.
Rzeczpospolita: Quid tunc?
Martin van Creveld: US-Americani relinquent
post se Cabuliae debile regimen pro-Americanum. Quod mox
superabitur et omnia redibunt ad statum rerum anni 2001.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl
|