Annus
2 0 0 9


NNoctem tenebrosam transire necesse est ... in Italia

Noctem tenebrosam transire necesse est ... in Italia

Sic maesto vultu dicere solebat in quadam comoedia, Neapolitano sermone scripta, Eduardus De Philippo, animorum et rerum inopiam significans, quae a secundo orbis terrarum bello allata est. Eadem sententia hoc tempore ad rei publicae condicionem in Italia pertineat.

De factis tantum loquamur: a. d. VIII Idus Nov. Piscariae, in urbe Italica, in quadam contione de iustitiae condicione in Italia, factum est ut Fini, Praeses Legumlatorum coetus, cum quodam magistratu loquens et certum habens sibi neminem aures praebere, de Berlusconi eiusque causis in tribunalibus haec prope verba diceret: “ Velit Berlusconi in aeternum regnare, quasi rex legibus solutus; memor sit de regibus quibus capita amputata sunt. Idem falso censet se, quod a populo rei publicae gubernator creatus sit, omnium rerum immunitate frui posse cum Italia res publica sit non monarchia. Sententias aliorum magistratuum neglegit, vel autem spernit, quasi gubernatoris auctoritatis diminutio sint”

Haec verba gubernatoris Berlusconi relata sunt, imagines verbis mixtae ab omnibus visae sunt. Admodum iratus, quasi taurus qui in vestimentum rubrum impetum facit, violaceo vultu in Fini Praesidem ingratum invectus est, quocum eandem rei publicae factionem ( cui nomen est Libertatis Factio) creaverat (etsi non semper inter se consentiebant); fidelissimos collegit, quibus enuntiavit se non amplius istum intestinum inimicum tolerare posse. Ergo …”Aut mecum aut contra me – inquit - aut intus aut foras”.

Quid sit futurum nemo scire potest. Etsi Italia nostra multis gravibusque quaestionibus vexatur, in re publica his diebus de hac re tam praecipue disputatur.

Hoc tantum dicere possumus, animo volutantes illam Eduardi De Philippo sententiam “Noctem tenebrosam transire necesse est”.

Scripsit Dominicus Gallipoli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae