Annus
2 0 0 9


Ob telephoniorum mobilium usum increscentem numerum cerebri tumorum non adauxisse

Ob telephoniorum mobilium usum increscentem numerus cerebri tumorum non adaugescit

Quamquam a lata divulgatione telephonorum mobilium plerique medici suaserint, ne quis salutis causa instrumentis illis abuteretur, studiosorum manipulus accurate cerebri cancro aegrotorum Europae Borealis indices percensuerunt et nullum morbi illius nefarii incrementum sex ultimis lustris compererunt. Hoc referunt Acta Cancri Instituti Nationalis (JNCI). Perspecti sunt creberrimi cerebri tumores, sicut gloeomata et meningiomata, in Danis Finnis Norvegis et Suetis adultis inventi ab anno MCMLXXIV usque ad MMIII: etsi usus telephoniorum mobilium ultimis saeculi praeteriti annis communis factus sit, numerus aegrorum semper idem mansit. "Europa septemtrionalis maxime idonea est eius generis investigationi" ait Isabella Deltour, medicus Instituti Dani Cancri Epidemiologiae, quod cito instrumenta illa divulgata sint et accurate mortium causae in tabulas iam diu referantur.

Nihilo minus, indagationis exitus omnia dubia auferre nequit, quod plerique studiosi aliam sententiam de re patefecerint. Praeter hoc David Carpenter, studiosus universitatis Albanensis (in Neoeboracensi republica), "Decennium non sufficit" inquit "nam cerebri cancri gradatim progrediuntur: insolitum sit, si quid post lustrum te comperisse dicas. Tempus ipsum loquetur, ego autem puto maximum incrementum post annos viginti a maxima divulgatione expectandum esse." Plerique medici, Davidis more, malunt nimia cautela errare. Investigatio, quae iam diu in tredecim totius orbis civitatibus perficitur nomine "Interphone", plurimas et accuratissimas notitias de eadem re post aliquot annos reddet.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae