Annus
2 0 0 9


ROMAE NONIS DEC.

ROMAE NONIS DEC. NO B DIES (ADVERSUS BERLUSCONI DIES)

Multa milia variae aetatis civium, iuvenum praecipue, Romam convenerunt a Berlusconi petitum ut magistratum abdicaretur atque in ius adiret, sicuti homo quivis legis observans. Haec conventio a nulla rei publicae factione convocata est; plurimi iuvenes contra, retibus usi, sponte alii alios adloquentes statuerunt conventum parare.

Romam convenerunt, ut supra diximus, multa milia civium ex omnibus Italiae regionibus. Eiusmodi conventiones, iisdem causis, in multis orbis terrarum nationibus factae sunt. Fuerunt qui per factiones, qui singillatim, Romam convenerunt.

Insignis visa est conventio imaginibus verbisque facetis, quorum quaedam ad hoc scriptum adduntur in sermonem latinum conversa.

 

 

 

 

 

 

Itali avidi, nostrarum rerum tantum studiosi. Berlusconi est quod maeremus.

 

 

 

 

 

 

Italiae cives, televisionem exstinguite, cerebrum accendite contra!

Scripsit Dominicus Gallipoli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae