GRAVES CRUDELESQUE VEXATIONES IN LUDO PRIVATO ADVERSUS PARVOS PUEROS DETECTAE SUNT PISTORII,
GRAVES CRUDELESQUE VEXATIONES IN LUDO PRIVATO
ADVERSUS PARVOS PUEROS DETECTAE SUNT PISTORII, IN URBE IN TUSCIA
SITA.
Animos maxime commovit hoc crimen paucis ante diebus non solum
parentum et illius civitatis civium sed etiam omnium Italiae
civium. Aliquid insolitum parentes in pueris diem ex die
animadvertebant: erant qui in corpore aliquam rubram maculam
habebant, qui flebant in somno, qui repudiabant ludum eiusque
magistras, qui insolitos lusus fieri narrabant (segregari in
armario) et cetera. Tristes et pueris maxime timentes, miseri
parentes praetorem urbanum adierunt atque ab eo petiverunt ut
quam primum investigatio de rebus a pueris relatis fieret.
Collocatae sunt in ludo (quem in imagine adposita aspicis)
machinae minimae dimensionis, aptae ad percipiendas imagines,
investigatis inscientibus.
Gravia crimina adversus parvos pueros imagines ostenderunt:
infans decem menses natus percussus quia nolebat edere, puer
percussus et manducare coactus cibum quem vomuerat, puer in
armario segregatus, puer poena affectus et in parva sella extra
ludum collocatus algens. Duo mulieres in vincula tractae sunt in
iudicium venturae, quo facto omnes sperant eas maxima poena
punitum iri. Cessavit angor, manet maeror ob crudelem nequitiam
in pueros innocentes, timent autem parentes ne pueri animis magis
quam corporibus laesi sint. Hoc maxime eis curae est.
Scripsit Dominicus Gallipoli
|