Annus
2 0 0 9


Herschel telescope '

Telescopium Herschel sidus ingens moriturum perscrutatum esse

Ingentissimae stellae morientis colluctatio instrumento telescopico Herschel, ab Instituto Europaeo caelo investigando addicto (ESA) misso, observata est. Examinatione spectroscopica (id est radiorum emissorum) accurate perfecta, extrema tempora sideris "VY" appellati in Cane Maiore demonstrata sunt itaque multa de materia ex astro effusa comperta sunt. Nam telescopium aptum est detegendis radiis quorum undae longitudo inter LV et DCLXXII micrometra patet, id est remotissimae infrarubrae lucis emissiones perscrutandi.

Astrum VY Canis Maioris, quod a terra nostra quinquies et quadragies centum milibus spatiis lucis annuae (1) distat, ut supernova displosura mox esse putatur; tantum est sidus, ut a Sole nostro usque ad orbitam Saturni planetae pateret si in medio systemate solari nostro esset. Ad tempus est stella VY rubra hypergigantissa, id est stella aetate provecta cuius energia nuclearis fere consumpta est: studiosi eam observaverunt ad caelum vapores et pulvisculum copiose proicientem, ubi telescopium magnam vim detexit carbonii monoxydati et aquae: inde arguunt studiosi materiae crebritatem, perspicuitatem et gradum calefactionis.

Telescopium Herschel missili Ariadne vectum est, quod quindecies circiter centena milia chiliometra a nobis peragravit: posthac spectra saepissime ad terram mittet facultatem illam stellam morientem cognoscendi quam amplissimam praebens.

(1) spatium lucis annuae = light year

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae