BIOCOLYTAS IMMIGRATORES PER DOMOS QUAERERE?
BIOCOLYTAE IMMIGRATORES PER DOMOS
QUAERENT?
Natalis albus
Foederis Septentrionalis
Coccalio (vulgo Coccaglio) in urbe
provinciae Italicae Bresciae adsessor factionis Foederis Septentrionalis
Claudius Abbiendus modo aperuit persecutionem immigratorum, re
appellata “White Christmas” (Natalis albus).
Hic titulus electus est, quoniam haec actio
terminatura est Die Natali Iesu Christi huius anni, sed simul
offensam in se latentem portat contra immigratores nigros. Itaque
usque ad diem XXV Decembris, Coccalio in urbe omnes immigratores
clandestini qui scilicet hic sine permissione vivunt, expulsandi
sunt a civitate, quia sic vult haec nova ratio magistratuum.
Hodie Coccalio habitant circa MCL
immigratores provenienties e lociis extra Unionem Europeam.
Praefectus urbis nomine Clarettus sic dixit: ”Volumus purgare
nostram civitatem”. Primus dux factionis Foederis
Septentrionalis, Umbertus Bossi, declaravit magistratus
simpliciter lege uti sunt, etiamsi non necesse erat appellare
hanc actionem “White Christmas”.
Difficile est invenire inter viros politicos
Foederis Septentrionalis aliquos, qui loqui velint de hac re.
Libenter autem de “Natali albo” loquuntur cives Coccalienses.
In taberna appellata “Il caffé dei Kosovari” (Taberna
Kosovarorum) , qui locus dilectus est immigratoribus,
tabernarius Andrea ait se invenire hanc actionem foedam, pracipue
causa rationis, qua magistratus utuntur: mittunt enim epistulas
ad domus immigratorum et, si responsa non recipiunt, mittunt ad
eas inspectores ad verificandum, utrum intus non sint
immigratores clandestini. Ille etiam dixit hoc quasi simile esse
videtur rationibus temporis fascismi et nacismi.
Iudicia contraria huic proposito etiamque
advenerunt a sacerdotibus Ecclesiae Catholicae Italicae.
Scripsit Iacobus Andreuccius
|