PRO CERTO HABEO FORE UT SILVIUS IN IUS TRAHATUR
OPINIO
LECTORIS "EPHEMERIDIS":
Pro
certo habeo fore ut Silvius in ius trahatur
“Omnes homines ante legem pares sunt”. Haec
verba scripta sunt in Constitutione (Italiae), quae sacra
omnibus, (ministro primario) Silvio (Berlusconi) quoque,
consideranda est. Ille Silvius, in Longobardia natus atque omnium
fraudum peritus, sibi videtur a magistratibus vexatus esse. Ab
hoc stipendium meruit Ghedini (cuius facies vespillonem
memorat...) orator, qui, captionum peritissimus, leges de
temporis iudicii abrogatione in ius immitteret, ad melius
protegendum dominum arcorensem, qui praeterea mulieri Veronicae
magnam pecuniam propter divortium numerare debebit.
Pauca de isto
scurra mihi liceat narrare.
Silvius olim in
navibus cantavit gallica lingua utens; postea multos nummos
cumulavit aedificationibus, libris, antemnis (ei maximo auxilio
fuit socius cui nomen fuit Craxi), cautionum societatibus et
aliis rebus. Ad melius protegenda negotia sua “descendit in
agrum” (ita dixit sicuti qui in agrum descendunt ad pila
ludendum), novam factionem suo sumptu creavit (Vis Italia).
Multis criminibus contra rem publicam commissis (tributa non
contulit, iudices corrupit, oratori anglico nomine Mills sescenta
milia americanorum nummorum dedit ut in iudicio de corruptione
mendacium adfirmaret et cetera…).
Appropinquantibus
iudiciis, timens ne ad vincula damnaretur, novus Catilina (de
eodem Silvio loquimur) imperavit servis suis: “ me defendite a
iudicibus, etsi multa alia crimina abroganda erunt. Hoc mea non
interest, negotia mea tantum mihi cara sunt ”.
Scito autem novus
Catilina optimum Napolitanum, Iudices de Constitutione
defendenda, omnes cives probos atque popularem causam defendentes
omni modo eius insolentiae obiecturos esse. Pro certo habeo has
novas leges pro Silvio contra Legem supremam esse et, quam ob
rem, abrogandas.
…Et erunt penes
amari (vulgo his temporibus aliquis dicat)!
Dominicus
Gallipoli, qui in urbe Matheola vitam agit, has nugas scripsit
Scripsit Dominicus Gallipoli
|