Claudius Lévi-
Claudius Lévi-Strauss
Pauci studiosi tam longum quam Claudius Lévi-Strauss iter
fecerunt ad regulas in humanis cultibus abditas explorandas. Qui
variis et convengentibus rationibus conatus est intellegere
immensam machinam signorum quibus omnia hominum vitae proposita
colliguntur, exempli gratia familia, fides religiosa, artificum
opera, regulae polite prandendi. Hoc singulare est in ingentibus
revonationibus, eas paucis verbis enuntiandas esse: dicendum est
ergo Claudium animi canticum explicuisse, explanationi saltem
appropinquasse tam severitate quam mentis inventione usus. Si de
cantico loquimur, non solum metaphoram illa musicam commemoramus
anthopologorum propriam: si nos cotidie cantiones vitae communis
canere soliti essemus, si memoriae mandaremus populorum cantus
mythicos et nuptiales, nihil de modis societatum illarum nobis
constaret. Animi enim nostri nihil sua sponte patefaciunt de
symbolorum socialium mutationibus: nos ignoramus regulas quibus
symbola ipsa moveantur et aliud aliud commutet. Nobis cantici
lectio deest, quae pone cantionum varietatem regulas explicet,
unde varietas illa orta sit (ex concentu aut subversione aut
commutatione), et formas describat. Haud longe a veritate est qui
dicat, Claudium Lévi-Strauss sibi simile propositum fixisse:
quem ante cetera alliciebat detectio formarum occultarum et legum
sub specie societatis latentium. Ille in terrae scientiam animum
intendebat dum regionis prospectum miratur, in plantarum
scientiam dum fruticem florentem contemplatur.
Quapropter se dicavit detegendis formis, quae et copiosos
propinquitatum mores et deorum figuras ligneas et fabularum
varietatem et rerum oeconomicarum artificumque operarum continuam
commutationem genuerunt: non tamen formas singulas descripsit,
sed "structuras" unde neglectis hominum voluntatibus
formae illae ortae erant. Hac constanti cognoscendi ratione per
annos varie usus est: primum in propinquitatis legibus versatus
est, quarum species neglexit ut inde "elementarias
structuras" educeret; postea in deorum imagines ligneas
"totem" vulgo appellatas animum intendit, earum
aenigmata explicans, obvias similitudines derelinquens ad totum
ludum arripiendum. Diu deinde mythos examinavit, quorum
commutationes et machinationes quattuor amplis libris
perscrutatus est, quae liberi sunt a singulis voluntatibus, a
linguis, a populorum moribus, a locis temporibusque. Illa
structurarum, nexuum et codicum cura Claudium Lévi-Strauss
naturae studiosis appropinquat, praesertim matheseos, necnon
philosophis qui formularum gravitatem agnoverunt, verbi gratia
Platoni et Emmanueli Kant.
Ibi est nucleus operae eiusque novitatis: nam multitudines
mythorum, quorum alius alium commemorat, alius alii ignoto
respondet, nullo deliberante copulantur, imaginem adumbrant
mentis humanae communium processuum. Haec animi cantici
descriptio prosequitur et Emmanuelis Kant formas et Romani
Jacobson linguarum structurarum scientiam et Jacobi Lacan
significantis doctrinam. Mirum est populos et cultus
ex toto orbe ita connecti invicem ignotos. Historicus, sicut
structurarum studiosus Georgius Dumézil, mythos solum populorum
contiguorum; qua re omissa, mythos exempli gratia comparans
Americanos ante Europaeorum occupationem creatos cum Japonicis,
Claudius aspectus theoricos aperuit anthropologiae et animi
humani studio pertinentes, ultra ethnologiam. Ibi est sine ullo
dubio constans signum eius methodi philosophicae, per tortuosas
vias observatae: numquam rigorem philosophorum diligere destitit.
Adolescens pictoris filius animum ad sapientiam convertit, anno
MCMXXVII philosophiam maluit, docere anno MCMXXXII coepit. Taedio
mox oppressus, cupiditate experiendi societatum indigenarum vitam
captus est: Sanctum Paulum, in urbem Brasiliae, anno MCMXXXV
profectus, per tres annos ibi docuit unde saepe in silvas cum
muliere Dina Dreyfus se contulit populos Bororo et Nambikawara
perscrutans. Postquam in Galliam redierat, uxori repudium dixit:
bis postea uxorem duxit.
Propter leges contra Judaeos de cathedra expulsus, Novum
Eboracum confugit et cum pictoribus surrealisticis
amicitiam iunxit et cum linguarum studioso Romano Jacobson, cuius
doctrina ei magno auxilio fuit. Post bellum alterum mundanum
arduum ei fuit studia prosequi: deerat enim fama librorum nuper
editorum, ideo publica instituta eum nondum recognoverant. Novi
Eboraci docuit, deinde ab Unitarum Nationum Educationis
Scientiarum et Cultus Ordine (UNESCO) in Indiam et Pacistaniam
missus est. Anno MCML factus est magister in Schola Practica
Altorum Studiorum apud Universitatem Sorbonensem, adiuvante
linguarum studioso Georgio Dumézil. Anno MCMLV liber De
Tropicis maestis Claudii nomen inter omnes divulgavit:
commentarii cotidiani erant clare et humane scripti, meditatio
tam de scientia quam de tempore coaevo libere expressa. Et
litterarum studiosi et lectoribus liber placuit, auctori honorem
comparans; cuius operae nonnullae paginae in scholis discipulis
ostenduntur. Auctor se viatorem iam terrae malorum sollicitum
demonstrat, excruciatus ob humanam varietatem evanescentem,
oecologiae anxius ante litteram; ad Buddhismum inclinatur, de
regione Islamica adeo reticet, ut si hodie primum liber ederetur
sine dubio vehementer reprehenderetur.
Postquam liber nomine De anthropologia
structuralis anno MCMLVIII editus est et anno subsequenti
Galliae Collegii socius factus est, Claudius tot et tanta fecit
et scripsit, ut in toto orbe praeclarus fieret: post publicata
scripta De mente silvicolarum et De
mythologicis, perspicue patuit haec opera in saeculo
vicesimo doctrina et gravitate eminere. Perdifficile est de
hominibus, de eorum consociationibus, de commutationibus
disserere, Claudii opera neglecta. Prosequitur cursus honorum:
anno MCMLXXIII electus est Galliae Academicus, cum Francisco
Mitterand in Brasiliam se contulit, eius ornamenta et reperta
collecta in Hominis Musaeo Parisiensi ostenta sunt, Brasiliae
photographemata libro edita sunt, nonagesimus denique dies
natalis plurimis libellis sollemniter celebratus est.
Anno bis millesimo quinto UNESCO sexagesimum annum suum
celebravit Claudio Lévi-Strauss, olim legato, orationem
committens, quam ille fere centum annos natus lucide et aptissime
pronuntiavit: Johannem Jacobum Rousseau et Michaëlem de
Montaigne magistros suos citans, memoravit minas tam rerum
naturae quam humanitati progressu oeconomico immoderato allatas,
nam putabat tam humanorum cultuum divitias quam ferarum
plantarumque varietates simul defendendas esse. Temporibus
oppressis, confusis, ad mollitiem et levitatem proclivibus, saepe
vir remotus visus est; ii autem, quibus facultas data est eo
familiariter uti, cognoverunt quam affabilis urbanus fidelis
humanus esset animus ille universalis, omnium gentium diginitatis
reverens, praecipue si eius acerrimo aspectui hospes restitisset.
Num superbus? minime, modo severus, intelligentia mirabili
praeditus, mendacii inimicus: quae omnia vitia sunt auctoris, si
idem unus ex maximis est saeculi vicesimi: absonantibus
temporibus, suavissima musica est haec cum superba elegantia
animi musici, qui canticum explicare potuit.
Hoc scriptum diurnarii Roger-Pol Droit in actis
interretialibus Gallicis "Le Monde" Nonis Novembribus
anni MMIX editum in linguam Latinam conversum est.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|