Annus
2 0 0 9


LUDUS FINALIS SCYPHI MAGNORUM PRINCIPIUM FOLLIS VOLATICAE

CERTAMEN SCYPHI MAGNORUM PRINCIPIUM FOLLIS VOLATICAE

Victoria Brasiliana

Ab anno MCMXCIII Scyphus Magnorum Principium follis volaticae celebratur. Quinto quoque anno semper in Iaponia locum suum habet et paene per totam septimanam durat. Scyphum sex munipuli, i.e. quattuor principes continentis, Iaponia moderata et una civitas per Internationalem Societatem Follis Volaticae (vulgo: FIVB) invitata, participant. Omnes munipili semel contra unumquemque ludunt, quis plurimos punctos (unus punctus victis, duo victoribus) colligat, vincit totum ludum.

Hesterno die acies Brasiliana iucundissimam victoriam in Scypho Magnorum Principum obtinuit. Manipulus Cubanus secundum locum expugnavit atque acies Iaponica aeneum nomisma obtinuit. Est Polonis locus quattor, Iranis quinque et Aegyptianis ultimus.

Scypho finito optimi lusores singulariter nomismatibus parvis ornati sunt. Optimus Pretiosissimusque Competitor (vulgo: MVP) electus est Cubanus Roberlandus Simonus, qui etiam optime pilam obstruxit et ludum incipit. Iapano Kunihironi Shimizoni plurimi puncti praedati sunt, concivis eius Tatsuya Fukuzawa collineate pilam afflixit. Brasilianus Bruno Rezendus optime pilam competitoribus suis misit atque Sergio, concivis eius, vero defensor optimus fuit.

Photographemate monstratur scyphum osculans lusor manus Brasilianae Leando Vissotto.

Scripsit Catherina Glogowska



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae