Traniweb,
DE SCRIPTO QUO DE SILVIO BERLUSCONI
NARRATUR: LYCAEI RECTOR MAGISTRAM DEFENDIT
“Scriptum ex
inscriptione interretiali praeclara ablatum est: erraverunt acta
diurna!”
Telephonium lycaei scientifici Vecchi multo
mane resonare coepit. Lucianus Gigante, rector lycaei, in media
re politica nationali invite proiectus est. Scriptum de Silvio
Berlusconi, quod magistra lycaei discipulis classis tertiae C
convertendum commisit, pyrobolum factum est displosurum quod illi
innocuum reddere contigit.
“Clamorem istum nimium
minime intellego! Il Giornale gravissime erravit!” Lucianus
Gigante dicit scriptum illud ex inscriptione interretiali
extractum esse (http://www.alcuinus.net/ephemeris),
qua in hodiernam linguam Latinam convertuntur facta aevi
nostri quae in toto orbe evenerint. “Auctores Ephemeridis - ait
- magistris efficax instrumentum praebent ad linguam Latinam in
sermonem hodiernum convertendam itaque discipulos alliciendos. Si
inscriptionem interretialem visitaveris plurima facta hodierna
Latine scripta comperies. Sermo Latinus ceterum vivus et
flexibilis est, mire aptus et renovationi et commutationi: hoc ex
litteris encyclicis Romani pontificis intelligitur. Paulo ante
magistra eadem scriptum de morte Michaëlis Jackson convertendum
commiserat, quod discipuli diligenter et iucunde perfecerunt
propterea quod sibi res nota esset. Nihil turpe neque absurdum in
hoc est.”
Ergo de procella in scypho agitur. “Adolescentes
obstupuerunt, tantus clamor eos perturbavit. – inquit – Ego
tranquillus sum, nam multi discipulorum parentes mihi
aestimationem et amicitiam ostenderunt. Nullam quisquam opinionem
politicam divulgare voluit.”
Ephemeris diarium est per interrete
divulgatum, ubi omnes nuntii lingua veterum Romanorum
exprimuntur, Varsoviae a studiosorum, peritorum et collaboratorum
manipulo totius mundi conditum. Cum septimanatim renoventur
nuntii, haec inscriptio aliquid unicum est in interreti.
Ephemeris ab initio de omnibus maximis factis mundanis scribere
solita est, e. g. de comitiis praesidentialibus in USA, de
Olympiis Pechinensibus, de bello Iraquico, de discriminibus in
oriente medio. Praeter consuetas partes, sunt etiam rubricae de
historia Europaea, de hominum illustrium vitis, de cinematis, de
poësi, vel crucigrammata et praecepta coquinaria.
Ephemeris certam auctoritatem sibi
conquisivit inter acta interretialia. Consilium nuntios Latinos
divulgandi primum “Nuntiis Latinis” apud Finnos exortum est.
Trani, a. d. III Idibus Novembribus MMIX
Scripsit in linguam Latinam reddens Herimannus Novocomensis ex actis interretialibus Traniweb
|