Annus
2 0 0 9


Amanti heiulare non licet

Amanti nimis heiulare non licet

Dominae Carolae Cartwright, mulieri Britannicae, non amplius licebit heiulare propter amatoriam excitationem. Quam sententiam dixerunt iudices tribunalis Novocastri, urbis Anglicae. Postquam in ius vocata erat a vicinis, quod "effrenatis clamoribus et inhumano sonitu" quietem publicam perturbaret, Carola magistratus appellavit arguens "ius sibi esse amanti clamare". Haec commercia sexualia cotidie fiunt, aliquando per horas tres diuturna, cuius exempla iam in toto Regno Coniuncto per interrete diffusa sunt. Iudices taeniam audiverunt, argumenti gratia allatam, qua coniugum ululatus et mugitus diuturni "pellicula filmica horrifica digni" impressi erant: tantum clamorem sine ullo dubio vicinis molestiam intolerabilem afferre iudicaverunt; periti sonitus magnitudinem vel instrumento "phonometro" appellato ex propinqua domo dimetiti sunt.

Denique mulier damnata est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae