Annus
2 0 0 9


01

Ludus dominalis virorum politicorum Unionis Europaeae. Ecce locutor parlamenti UE, Jerzy Buzek, platas calcestri movens commemorat casum Muri Berolinensis abhinc ante viginti annos.

Milites marini US-Americani simulacra belli agunt una cum sociis Austorcoreanis in litore maris ad urbem Pohang.

Folia sicca arboris comburit mulier Transylvana ad oppidum Revtzfalu.

Olim dictator Argentinae generalis Reynaldo Bignone ac quinque sui collaboratores accusati sunt a iuducibus mortis 56 actuosorum oppositae partis.

Coreani Australes admirantur lampades, quarum milia adornant vias urbium oppidorumque tempore festi Medii Autumni.

Orthodoxus fautor fidei Iudaicae intuetur meschitam Al-Aksa Ierosolymis, quae Iudaeis quoque locus sanctus est, notus ut Templum Montis.

Iuvenes fautores pedifolii Hanoverae honorant memoriam ianitoris Roberti Enke, qui a tramine ferriviario modo necatus erat. Quae mors secundum biocolytas erat suicidium.

Modella Iaponica monstrat novam vestem strophiariam aptatam lusoribus mulieribus pilamalleatii sive pilae paganicae.

 

Scripsit Stanislaus Varsoviensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae