OECONOMIAE PERITUS US-
OECONOMIAE PERITUS US-AMERICANUS PRAEVIDET MELIORA
FUTURA
Denuo non cademus
Acta diurna Polonorum
"Rzeczpospolita": Ex USA afferuntur nuntii
boni: productus nationalis crevit praeterito, tertio, trimestri 0,9
centesimae plus quam altero huius anni trimestri, at gradu
annuali crevit 3,5 centesimarum. Est hoc tua sententia finis
recesionis oeconomicae?
Carl Riccadonna, peritus argentariae Deutsche Bank
Neoeboraci: Nondum testes sumus incrementi solidi, nam
adhuc incrementum oeconomiae magna ex parte effectum esse
pecuniae sumptae e programmatibus stimulativis regiminis USA
necnon aliarum maximi oeconomice momenti terrarum. Incrementum
verum fiet, puto, demum proximo anno. Sed quoque hoc, hodiernum
scilicet incrementum, sine dubio esse bonum nuntium, nam generat
lucrum. (...) Medio anno 2010, cum argentariae centrales siverint
pecuniam suppeditare ad programmata stimulativa, incrementum
verisimiliter paululum retardabitur, tunc autem iam, ut spero,
videbuntur effectus melioris condicionis in mercatu laboris,
decrescet scilicet numerus hominum sine labore. Hoc, sua vice,
premet cives ad maiora expensa mercium.
Rzeczpospolita: Multi tamen dicunt nobis
novus casus oeconomiae timendus sit...
Riccadonna: Rarissime evenit, ut terra e
recesione exiens statim in novam cadat. Mea sententia recessio
oeconomica finita est in USA tertio trimestri 2009 anni.
Rzeczpospolita: Multi nihilominus timent...
Riccadonna: Sed uno die timere sinent.
Rzeczpospolita: Quando.
Riccadonna: Cum numerus hominum sine labore
coeperit decrescere.
Rzeczpospolita: Hunc tamen descrescentem
nondum videmus.
Riccadonna: Sed saltem ratio centesimaria
operis cessationis non plus crescit. Septimanatim autem numerus
hominum munere modo privatorum licet augeatur, tamen lentius quam
augeri solebat.
Rzeczpospolita: Unde tamen tua tanta fides
rerum meliorum?
Riccadonna: Spero expensa civium US-Americanorum
cretum iri ut effectum programmatis stimulativi argentariae Fed.
Spero id non fore tam procul abhinc. Expensa autem civium sunt
oeconomiae maximi momenti, nam generant 70 centesimas productus
globalis. (...) Alterum optimuum nuntium esse certo animum altum,
qui a mense Martio regnat in foribus bursariis.
Rzeczpospolita: Quando ergo argentariae
centrales poterunt programmata stimulativa deponere?
Riccadonna: Ut dixi, medio in proximo anno.
Tunc oeconomia USA ipsis nissa pedibus denuo ambulare poterit.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl
|