Somali women beaten for violating Islamic law,
De mulieribus Somalis verberatis
Mogadishu, in capite Somaliae, iuvenes armati clara luce
mulieres die XXIX mensis Octobris verberaverunt, quod legem
Islamicam a se austere acceptam violassent: hoc testificata est
femina quaedam quae zeam in Mogadishus nundinis vendere solita
est. "Hodie - inquit - Al Shabaab (quae est societas
severissimorum muslimorum) viros flagellis armatis in nundinas
miserunt, qui omnes feminas pedes nudas verberarent." Pridie
quinquaginta venditricibus viri armis igneis minitati erant, quod
capite non operto in publico manerent: quae tam pauperes sunt, ut
sibi talia velamina comparare nequeant. Recentibus diebus centum
et triginta mulieres velamine non amictae et viri cathae folia
desiccata mandentes in vincula coniecti sunt, quod legibus vi
impositis non obtemperassent.
Grex Al Shabaab appellatus tromocraticus a rectoribus
Civitatum Americae Unitarum habetur, cuius nexus cum Obama bin
Laden eiusque sociis comprobata sint: in Somaliae regionibus ubi
dominatio eorum propagata est, cives legibus Islamicis arte
impositis coëguntur. Ante aliquot dies mulieres Mogadishu
flagellatae sunt, quod indumentum mammis sustinendis idoneum
induerent.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|