Victorius scribit:
Inter voluntatem
et conscientiam...
Ad symbolam Victorii Ciarrocchi,
Itali Pisaurensis, de vita Caesaris Lombroso, eximi medici,
anthropologi ac criminologi (datur in parte BIOGRAPHIARUM "Ephemeridis"),
respondit lector nomine C.P., sententiam suam aperiens de rebus
scientificis moralibusque a Victorio in symbola tactis. Inter
auctorem et lectorem commercio epistularum dierum 21-24 Octobris
disputatio brevis orta est, quam, ambobus epistularum auctoribus
huic rei assentientibus, in actis "Ephemeridis" reddere
decrevimus:
C.P.:
Responsione ad scriptum, Victori
humanissime, tuum, commemoro recentes caerebri observationes
comprobare naturam (sc. physicam) sceleris: periculosissimorum
reorum caerebris dum ludunt inspectis determinatum est eos esse
quasi carentes iudicio morali, multo enim rarius quam cives
regulares flagellum culpae sentire. (Ego quidem, secundum regulam,
si ad vos scribendi exercitio traditus pecco, ut scribam K pro X,
iterumque X pro K, protinus sensum culpae meum experior,
titillantibus neuronis quae conscientiam culpae significant; non
ita ille multorum delictuum reus, qui "nihil conscientiae"
sensisse fatetur postquam deliquisset). Sic fit ut unus e
pessimis sicariis dixerit ad cives: "non intellego cur vos
tantum strepitum tollatis!". Nam secundum suam ipsius
conscientiam, id quod fecerat non erat causa sufficiens ad
implendas primas periodicorum paginas... Ceterum culpa et causa
puniendi non fit minor propterea quod subiectum non paeniteat. Et
causae naturales delicta faciendi, etsi explicatae per medicos,
factorum delictuum poenas parum levaturae videntur.
V.C.: Equidem nescio, C.P.
optime, utrum sceleris natura physica sit necne. Est enim res tam
intricata, ut necessarie distinguendum sit: haud dubie sunt
quidam cerebri morbi, e quibus oriuntur scelerati actus. Sed haud
minus rariora accidunt scelera, quorum auctores sunt homines
plenam habentes intellegendi agendique facultatem neque ullo
corporis vitio morbove adficiuntur. (...) Multa autem
obscuriora manent, veluti ex. gr. ea, quae cerebrum inter et
voluntatem intercedant. Estne voluntas tantum in cerebro ponenda
an in alia quoque proprietate, ut ita dicam, quae a cerebro
separata sit?
C.P.: Sic, intricata est
res, ut nihil addam, nisi hoc, quod si causae delinquendi in
caerebro humano et neuronis eius reperiuntur, virtutis quoque et
constantiae causae in eodem loculo, etsi alio in lobulo, sedere
debent. (...) Voluntatis explicatio mihi non est. Nam ex multis
factibilibus modo hoc modo illud facere quisque vult. Noctu
iacere volumus, mane surgere. Universos actus voluntas inducere
potest. Cur non alia facere possumus nisi quod quisque vult?
Adsunt facultates, sed absque voluntate non exercentur. Et
voluntas sine consilio praeceps agitur. Et persona sine voluntate
non est. Ubi autem caerebri, qui multos loculos in lobulis suis
habet, diversae nidificent voluntates, omnino nescio. Sunt vero
substantiae nocentes quibus homo tota voluntate privatur, sicut
illa "scopolamina" nomine vulgari "burundanga"
cuius effectuum unus est, et levissimus, periculosa quaedam
voluntatis suspensio per quam homo alieno ductu agitur, ut nummos
vel gemmas quas casu gerit non invitus tradat. Praeter cultos
incultosque homines, videre licet apud feras quod sine voluntate
non agerent agenda feris, nec serva carperet ramos nec lea cervam...
et cunctae statim naturae perirent. Sparsa voluntas ubique
videtur. Sed haesitarem affirmare voluntatem provenire homini ab
externo. Valete.
V.C.: Voluntatem clare
definire neque valeo ego. Ipsa utique duplici modo fortasse
intellegi potest: A) sensu generalissimo voluntas est id, quo
nituntur omnia animantia ut suam ipsorum vitam producant ac
firment; B) sensu speciali ad homines pertinente voluntas est
deliberatio sive «quae quid cum ratione desiderat» (Ciceronis
‘Tusculanarum disputationum’ L. IV, 6, 12). Sed non omnes
philosophi, quod cursim legerim, cum Cicerone consentiunt. Romani
ni fallor putabant hominem, qui corpore sano esset praeditus,
voluntatis capacem.
C.P.: Non est mirum, si Aurelius Augustinus et
Iesus Christus de caerebro nunquam diseruit. Eis enim
tempestatibus neque apparatus neque instrumenta erant, quibus
corpus humanum commode inspiceretur et exploraretur. Prophetae et
poetae solis oculis temptabant occulta mysteria pertingere animae.
Itaque non considerabant quidem quod est in caerebro, non in
musculo quem vocamus cor, affectuum nostrorum sedes omnium.
Idcirco non licet opponere dicta poetarum et prophetarum,
oratorum doctorumque medievalium, his hodiernae repertis
scientiae. Hodie plerique patientes, ut sanentur, praescriptiones
medicorum observare solent, non artificum cantiones. Id autem
quod Papa "conscientiam" vocat, est in homine sed non
est in ulla corporis humani parte?! Ubi sonat ista conscientiae
vox? Si non est in capite, ubi est?
Scripsit Victorius Ciarrocchi et C.P.
|