Berlusconi ist endlich Einhalt geboten worden
Silvium Berlusconi denique morae coactum
Summum tribunal Italicum legem immunitatis legi supremae
(*) incongruentem iudicavit, animosam et inopinatam sententiam
pronuntians.
Grave incommodum factum est Silvio Berlusconi: lex, quae ei
immunitatem servabat, a tribunali legi supremae servandae addicto
abrogata est. Talis sententia tam inopinate pronuntiata est, ut
nemo regimini faventium neque oppositorum exspectaret. Die VI
mensis Octobris tribunal Silvii patronos tantum admiserat et
audiverat, non legatos iudicum Mediolanensium qui litem
intenderant. Omnia signa praenuntiare videbantur, ministrum
primarium a procerissima sella lampada viridem (**) de lege anno
MMVIII probata obtenturum esse, quae eum ab omnibus iudiciis per
totum mandatum liberum faceret. Silvius post victoriam suam
vernam quidcumque fecit, ut tribunal summum sibi fidis hominibus
occuparet. Praeterea iudices fortitudinem ostenderunt, de re
Mercuri die disputaverunt, minitante ministro renovationum
Humberto Bossi Foederis Nordici duce, se populum instigaturum
esse si Silvio Berlusconi immunitas auferretur.
Qui ministro primario opponitur, ait Humbertus, toti populo
opponitur. Similia ante iudices disseruerant rei patroni, qui
ambo eius factionis senatores sunt, regimen Silvii cum populi
voluntate congruere ideo nullum iudicem desciscere posse,
rectorem summum in iudicium sicut ceteros cives deferri non
posse. Argumentum tale longe a democratia ducit: illa enim opinio
immunitatis legem sustinuerat, quattuor summos rei publicae
magistratus ab iudicum accusationibus protegendos esse, quod
Silvio Berlusconi optime accomodatur cui plures causae impendant.
Lege vigenti duae sententiae de iudicibus corruptis dictae sunt,
Silvium in culpa esse comprobantes.
Tribunal summum legi supremae servandae addictum dixit legem, quae
ministrum primarium ab accusationibus protegit, legi supremae
incongruentem esse. Lex ita confecta erat, ut ministrum primarium
non persequeretur, tametsi nihilo differunt viri officia si
compensationem ab ipso aliquis postulet: qua re ipse ante paucos
dies septingentis quinquaginta milionibus euronum sarciendis
damnatus est competitori, quem Silvius corruptorum iudicum
auxilio vicerat, societatem editoriam maximam Mondadori sibi
comparans.
Acta diurna et retia televisifica Silvii iam diu contra iudices
dimicant, qui de rectoris summi investigare ausi sunt; ipse nullam
umquam fatigationem ostendens iudices aggreditur et consiliorum
seditiosorum accusat, semper idem argumentum repetens "quem
populus elegerit, nullum iudicem accusare posse". Quod
argumentum omnia rei publicae instituta excepto regimine
debilitat, quia rectorem electum ducem ad caelum elatum facit.
Ita Silvius Berlusconi etiam senatus auctoritatem infirmat: hoc
facinus oppositum legi supremae est tamquam usus conciliorum
senatoriorum ad leges "ad personam" probandas.
Lex immunitatis - aiunt iudices - cum summo fundamento confligit,
civem quemlibet ante tribunal ceteris civibus parem esse; lex
abrogata eo pacto adprobari potuisset, si lex suprema renovata
esset, quod duarum tertiarum senatorum omnium egeret. Sed legi
immunitatis maior pars senatorum tantum, quae Silvio Berlusconi
favet, assensa est, contrariis oppositoribus. Denique illi mora
imposita est: haec sententia victoria est iustitiae secundum
democratiam exercitam, non intelligitur tamen si etiam
democratiae ipsius victoria futura sit. Hoc praeterita tempora
docent, Silvium Berlusconi omni genere armorum pugnare solitum
esse, ut quod suum putet obtineat.
(*) lex suprema = constitution (Anglice)
(**) lampas viridis = green light (Anglice)
Hoc scriptum in actis interretialibus Germanis "Zeitonline"
die VII mensis Octobris MMIX editum in linguam Latinam conversum
est.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|