9hp063
De Buddismi fundamentis
Budda post illuminationem multa docere coepit pro discipuli
cuiusque ingenio id tantum sibi proponens, ut suum quisque aptum
iter ad illuminationem eligeret. Idcirco Buddismus hodie plurima
varia praecepta docet, ut sua quisque ratione mentem suam usque
ad illuminationem excolat. Illud enim maximi momenti est in
doctrina Buddistica, ut suam quisque mentem et acta intellegat et
dominetur sapientiam increscentem sibi comparans: ergo
philosophia Buddistica structuram animi describit, quae cum arte
meditationis coniuncta "scientiam mentis Buddisticae"
constituit. Totum corpus praeceptorum Buddisticorum in doctrina
quattuor veritatum est, scilicet rerum quas ipse Budda expertus
erat, quam primmm Budda Sarnathem discipulum suum docuit in
gazellarum horto: quod factum ab initio signis commemoratur quae
etiam nunc in regionibus Buddisticis admirari possis, e. g.
quattuor gazellis recubantibus apud Darmae rotam, quae in horto
Jetavatana volvi coepit.
Doloris nobilis veritas
Budda primum plane edocuit dolorem vitae proprium, quo
continentur aegritudo senectus miseria mors et reliqua mala.
Recte intellegendum est cur Buddismus doloris conscientiam gravem
gradum ad animum educandum habeat. Meta enim itineris spiritualis
Buddistici haec est, ut liberatio a dolore attingatur. Quae
liberatio tamen fieri potest ex uniuscuiusque hominis conatu
Buddae rationes observandi, ergo liberatio ab illis tantum
attingetur qui fortiter eam cupiunt atque persequuntur;
liberationis desiderium illorum est, qui plane conscii sunt
condicionis quam deserere cupiunt. Opus est denique suum quemque
doloris statum agnoscere neque desperatione deprehendi: suam
quisque condicionem sincere perspiciat.
Doloris originis nobilis veritas
Conscio doloris de doloris origine investigandum est. Secundum
philosophiam Buddisticam doloris origo ex lege causarum et
effectuum intellegitur: factum quodvis et condicio ex actis
superioribus pendet. Doctrina originem trahit ex lege hac
subtiliter et logice, scientiae naturalis instar. Perspicienti
apparet originem dolorum nostrorum in mentis venenis inesse,
quorum maximum est ignorantia omnium rerum quae sunt; unde cetera
mentis venena originem trahunt sicut odium studium invidia
superbia dubium. Ex hoc animi habitu acta scelesta tam corporis
quam verbi exoriuntur: furari necare illicite futuere mentiri
calumniari contumeliis afficere discordiam excitare. Cum omnia
vitae facta ex causis tam fortuitis quam pristinis pendant, si
vitam nostram usque ad ortum respicias, necesse est nos vitas
ante ortum fuisse confiteri. Buddismus ergo ait hominem
unumquemque in circulo perpetuo mortis et ortus (Samsara)
compelli, ubi ipse tantum doloris experiatur quantum factis
pristinis meritus sit. Quod principium Karma appellatur, id est
actio.
Doloris finis nobilis veritas
Si causam dolori unicuique tribuas, secundam nobilem veritatem
sequens, ad doloris liberationem appropinquabis. Ibi est ratio
itineris spiritualis Buddistici, in doloris causis adeo
abducendis ut libertas attingatur.
Doloris liberationis nobilis veritas
Postrema docens Budda methodum liberationis a dolore exposuit:
hoc iter, "via media" appellatum, ambo vitat, et
felicitatem voluptatibus exquisitam et nimiam continentiam. Iter
spirituale Buddisticum discipulum ad corporis linguae animi acta
scelesta et mentis venena derelinquenda impellit, ut optima
invalescant; iter ex septem gradibus constat qui sunt rectus
intellectus, recta mens, rectum verbum, recta facta, rectus
habitus, rectus conatus, recta conscientia, recta meditatio. Iam
supra dictum est gravissimum esse in scholis Buddisticis
"Vehiculi Magni" impulsum generosum ad illuminationem
attingendam ceterarum creaturarum commodi causa. Impulsus talis
aequo animo, misericordia et amore nititur. Aequus animus visum
hominis obliquum corrigit, qui amicos ab inimicis amabiles ab
invisis discernere solitus est, docens omnes viventes inter se
pares esse, eodem felicitatis desiderio et doloris odio permotos.
Omnes ergo auxilio et cura nostra digni sunt. Misericordia est
cupiditas liberationis a labore omnium viventium; amor est
studium universae felicitatis. Si ipse omnes animantes a
laboribus liberare et felicitate donare cupieris et hoc post
illuminationem tantum te efficere posse intellexeris, desiderium
in animi habebis perfectae illuminationis attingendae omnium
beneficium gratia. Ea cupiditas verbo Sanscrito Bodicitta
appellata, quod "mens illuminationis" significat, sex
virtutibus summis fulcitur et colitur: liberalitate, rectitudine,
patientia, conatu, animo intento, prudentia.
Longius et difficilius est singula itineris Buddistici agere,
cuius natura - ait eminens Dalais Lama - est quam maxime omnibus
viventibus benefacere aut, si pote non est, non nocere.
Scriptum
hoc ex inscriptione interretiali www.buddhismo.it
in linguam Latinam conversum est.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|