Annus
2 0 0 9


Quattuor alis plumisque praediti fossilia dinosauri ossa grex sapientium Sinensium comperuit,

IN SINIS INVENTA SUNT OSSA DINOSAURI TETRAPTERYCIS

Iurassica bestia bis alata

Quattuor alis plumisque praediti fossilia dinosauri ossa grex sapientium Sinensium comperuit, quod fortasse medium inter terram caelumque gradum istarum praehistoriae bestiarum repraesentat.

Tardivo Iurassico tempore floruit ipsoque Archaeopterige qui vetustissima adhuc species videbatur avis antiquior est. Tempus igitur fuit antequam volarent ubi quattuor membris necnon cauda plumatos articulos gerebant priores aves. Hoc iter progressivum fuerat dubium ante inventum 'Anchiomis huxleyi', ut hic a Sinensibus doctoribus est vocatus, quo vestigia cuncta deteriora erant.

Scripsit Carolus Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae