Annus
2 0 0 9


01Ruricolae tramine urbem Novum Delhi petunt,

Ruricolae Indi tramine urbem capitalem Novum Delhi petunt, ubi lac lucrative venum se in foris daturos sperant.

Modellus quidam Britannus ostendit novam capitis vestem tempore Londinensis pompae modariae Fashion East Menswear Presentation. Harum rerum periti autumant tamen non omnes monstratas vestes apud populum gratiam vincere.

Dracones volantes ad volatum parant pueri Afgani. Certamen draconum unoquoque anno pars est celebrationis festi Eid al-Fitr, quo finitur mensis sacer musulmanorum Ramadan.

Procella harenifera vi incredibile ingenti aggressa est urbem Australianam Sydnei.

Hac sculptura ex harena facta in litore maris ad urbem Indicam Bhubaneshwar sculptores deam Durgam orant, ut protegat mundum contra effectum tepidarianum.

Statua patris communisticarum Sinarum Mao Zedong renovatur ante celebrationes sexagesimi anniversarii pronuntiationis Popularis Reipublicae Sinarum, quae celebrationes habendae sunt Kalendis Octobris.

Opitulatores Britanni conantur vitam servare miseri hyperoodontis (ut nominatur hoc balaenarum genus), quem undae maris eiecerunt in litus harenosus ad oppidum Bournemouth.

Incredibiles sunt colores autumnales silvarum prope lacum Takimi in Iaponica insula Hokkaido!

Elephas hic iuvenis vero amat una cum peregrinatoribus in aqua ludere. Photographema factum est in therotropheo Malesiano Kuala Gandah.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae