Annus
2 0 0 9


Arctic trail blazers make history

ITER EX ASIA IN EUROPAM FIT MULTO BREVIOR

Passus borealis navigationi apertus

Duae naves Germanae ut primae omnium occidentalium navigiorum ex Asia in Europam merces adduxerunt petentes viam non meridionalem (circa Indiam scilicet et per eruripum Suesense), sed borealem, ultra terras hyperboreas Sibiriae oceanum Arcticum scindentes.

Quod fieri potuit ob novam magis "apertam" rationem politicam regiminis Russiae, quod adhuc claudere solebat hanc viam navibus alienis. Adiuvat quoque navigationi boreali in annos decrescens copia glaciei circum polum arcticum, quod effectum oecologi putant esse calefactionis mundi ob nimiam emisionem carbonis dioxydati. Glacie enim plagam septentrionalem tegenti atque multis eius partibus ab ipsa difractis per mare fluitantibus iter per has marium regiones adhuc videbatur periculosissimum. Etiam nunc, per quandam viae partem, duae naves Germanae stipari debebant a Russis navibus glacifragis, licet opus iis exanclandum re vera esset fere nullus.

"(Glacie decrescenti) mox commeatum marinum per septentrionem fieri posse spero spatio totius anni, etiam hieme" - dixit relatori BBC Valerius Durov, praefectus unius duarum navium, nomine Beluga Foresight.

Passu boreali navigationi aperto via ex Iaponia Coreave Meridionali in Roterodamiam aut Hamaburgum brevior fiat usque ad 75 centesimas, id est circiter decem diebus. Accedit ut - inquit capetaneus Durov - "hic res multo tutiores (quam in via meridionali) se habeant, sine scilicet piratis". Etiam portus Russiae e novo transitu lucrum se quaesituros sperantur, sicut imprimis Fanum Archangeli, unde ferrivia in Europae partem orientalem ducit.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae