Annus
2 0 0 9


01Shepherd Dennis Birchall,

Helianthi inveniuntur in agris Afganae provinciae Pactica, ubi olim papaver crebruit, ad cocainum extrahendum idoneum. Praeter helianthos inspiciendi saepe sunt hic milites US-Americani, in vicino districto Zerok nuper acriter pugnantes contra rebellatores motus islamistici Taleban.

At tali modo, candelis sub Iove accensis, celebrat suum 34. diem natalem miles Germanus cum collegis circumeundo colles ad urbem Feyzabad, ubi quoque Talebani milites foederis NATO ignivomiter saepe adoriuntur.

Vas Sinense vetustissimum venum iturum putatur saltem 42 milionibus dolariorum Hongkongenisum domi huius urbis auctionaria Sotheby.

Hoc autem pittacium postale eiusdem Portus Odorati, nam id significat nomen Honkong, emptum est 250.000 HK$.

Operarius therotrophei Sydneiensis in sinu tenet bilby sive macrotem, quod animal marsupiale peritissimus est fossor cuniculorum. Quod nihilominus non protegit macrotem a variis inimicis, quibus factum est, ut periculum exstinctionis huic generi immineat.

Turba mulierum Palaestinarum exspectant donec vigiles Israeliani sinent iis murum limitalem inter Ripam Occidentalem et Israeliam transire, ut precibus diei Veneris in meschita Hierosolymitana Al Aqsa adsint.

Ex helicoptero recte undas Danubianas petit intrepidus urinator Hungarus tempore simulacrorum belli, quibus aderant milites nonnullarum terrarum sociarum Foederis Atlantici (NATO).

Cives Pachistani fugientes bellum militum regiminis cum Talebanis in regione montana Khyber adveniunt una cum re sua familiari in urbem Peshawar.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae