Annus
2 0 0 9


MODELLAE ANORECTICAE NON PORRO TAM DESIDERANTUR

MODELLAE ANORECTICAE NON PORRO DESIDERANTUR

Venus cum ruga adipis

Ecce, domini dominaeque, sine dubio perpulchra modella Neoeboracenis domus Wilhelmina Models, viginti annorum Lizzie Miller. Cuius nudatae imago ornat involucrum Septembris fasciculi actorum "Glamour". Nil ergo in hoc mirabile: similia acta similes puellas solent in paginis suis monstrare. Aut potius... Quid enim sibi vult haec res pendens de summae venustiatis sinu abdominali? Fieri id vero potest... ruga adipis??? O tempora, o mores! Et femora puellae non omnino tam macilenta videntur ut adhuc spectare in talibus photographematis solebamus! Quid hercle fit?

Responsum est simplex: mutaverunt gustus lectorum lectricumque actorum ad rem modellam spectantium. Etiam in ipsis stegis cursoriis, ubi haec puellae vestimenta novissime creata ostentant, iam non tam saepe hodie quam olim conspiciuntur modellae permacerae, ut erat et adhuc est exempli gratia praeclara "prima facies" dictatoris modarii Calvini Klein, strigosissima Kate Moss:

Quarum tamen modellarum macilentissimarum multae simulatrices inter puellas pupasque etiam iuvenissimas, nimio studiio corpus tale ut illae habere perdolenter laborant anorexia boulimiaque, nonnullae etiam his morbis moriuntur.

Mutatio gustuum coepisse putatur demum ante nonnullos annos, praecipue postquam mense Septembri anni 2007 photographus Italus Olivier Toscani photographema divulgavit nudatae Isabellae Caro, quae annum 28 vitae agens et a 15 annis anorexia laborans pondere erat corporis 31 chiliogrammorum:

Anno 2006 autem 21 annos nata modella anorectica Brasiliana Luisel Ramos tempore pompae modellarum in ipsa stega cursoria infarctu cordis mortua est. Post huius mortem nonnulli moderatores similium exhibitionum prohibuerunt quominus puellae corpore infra 56 chiliogrammata in stegas ad vestimenta ostentanda admitterentur.

Non omnes tamen putant mutationem recentem gustus effectum esse tantum nostrae "humanitatis". Professor Wieslaw Godzic, qui apud Polonos novissima phaenomena studet ad rem diurnariam pertinentia, putat novum, aliquid crassius specimen pulchritudinis muliebris crebrescere propter crescentem obesitatem civium terrarum occidentalium, imprimis US-Americanorum. Qui viri et, praesertim, mulieres volunt se non porro ut quasi a societate excommunicatas, sed ut formas haud impulchras videri.

Utut est, rumores dicunt moderatores domus Wilhelminae prohibuisse Lizzie Miller rugam suam amittere...

 

 

Scripsit Stanislaus Varsoviensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae