SECRETUM ALTERIUS BELLI MUNDANI NUMQUAM SOLUTUM
SECRETUM ALTERIUS BELLI MUNDANI NUMQUAM SOLUTUM
De phaenomeno siphonarii
Foo
Foo Fighters est nomen sphaerarum in caelo
splendentium, quae tempore alterius belli mundani aeroplana US-Americana
et Britanica persequi ab ipsarum aeroplanigis multoties
videbantur. De similibus phaenomenis reportabant etiam nautae et
milites Americani et Iapones in Oceano Pacifico contra se
pugnantes atque, licet rarius, gubernatores aeronavium Germani.
Primum tamen Foo Fighter (quod nomen verisimiliter
ortus est a persona intrepidi siphonarii e libris nubeculatis US-Americanorum)
observatum esse putatur Decembri 1941 anni a classiariis navis
vectoriae (tempore belli ad onera vehenda aptatae) Polonicae
"Pulaski", quae sinum Suesensem petebat. Abhinc
multoties a multis testibus (imprimis aeroplanigis aut aliis
militibus aeroplanis vectis) hae sphaerae clare in caelo
splendentes observatae esse reportabantur.
Perspicuosissima fortasse observatio facta est multo mane 25
Februarii 1942 anni in caelo super Angelopoli (Los Angeles),
cum magna sphaera lucis in horizonte apparuit, quae se movere
multis videbatur e directione urbis Sanctae Monicae usque Long
Beach. Hoc tempore, mox post incursum Iaponum in Portum
Margaritinum (Pearl Harbour) omnes testes credebant id
pencontatrum quodam speculatorium Iaponicum esse ac canones
antiaeriae sclopetando in directionem siphonarii Foo (licet
tunc fortasse nomen id nondum perdivulgatum esset) emiserunt
nonnulla milia iaculorum.
Multas huius generis sphaeras conspectas esse tempore pugnae
in mari Iavaico a nautis navis loricatae USS Houston.
Circiter 150 spaeras simul se appropinquantes conspexerint
milites Americani tempore proelii de possessione insulae
Guadalcanal. Multoties horum phaenomenorum observatio reportata
est anno 1944 ab aeroplanigis bomboplanorum Anglosaxonicorum
Germaniam aut terras a Germanis occupatas petentium. Tunc regimen
et Londinense et Vasintoniense suspicere coeperunt rem ad
Hitleriana "tela miraculosa" (Wunderwaffe)
spectare.
Etiam bello altero pancosmico iam diu confecto nonnulli
putabant siphonarium Foo re vera fuisse discos volantes,
quos Germani fabricare conati sunt, quamvis nulla adsint nobis
indicia, quod machinas has (cuius imaginatio a pictore facta
infra monstratur) umquam in aera miserint. Nonnulli iisdem
discis volantibus (cryptonimo Germano Haunebu)
phaenomenon explicare putabant rerum inexplicatarum volantium
(UFO), quae statim post finem belli abundare coeperunt.
Scripsit Stanislaus Varsoviensis
|