PERCONTATIO ANTHROPOLOGI TORBEN RICK
PERCONTATIO ANTHROPOLOGI TORBEN RICK
Mythi de oecologia aetatis lapideae
Collaboratori "Ephemeridis"
contigit percontari praeclarum US-Americanum anthropologum,
Torben Rick, qui una cum collega sui, Jon Erlandson (ambobus
munus apud Universitatem Californianam), in actis "Science"
nuper sententiam adhuc solitis contrariam divulgaverunt de cura
circumiectorum a hominibus aetathis neolithicae.
EPHEMERIS: Num tantum hodie homines
circumiectis crudeliter abutuntur an erat hic mos nobis iam antea?
RICK: Exploratio intensiva naturae sive
circumiectorum a homine durat iam saltem nonnulla dena milia
annorum. In fabulas reponere debentur mythi anthropologorum
primorum decenniorum praeteriti saeculi, qui credebant homines
priscos in quadam symbiosi cum natura vixisse ac curasse ne nimis
ferarum caperent, quasi sensu quodam inscito ducti oecologiam, ut
in aequilibro maneret, curantes.
EPHEMERIS: At non curabant?
RICK: Minime. Quod adhuc fecisse, id est rationes oecologiae
plus minusve flocci habuisse, putavimus homines viventes demum in
societatibus agricolarum, ergo non ante decem milia annorum in
terris "lunulae fertilis" (hodierna Israelia, Syria et
Iraquia) aut octo milia annorum in paeninsula Balcanica. Nunc
tamen scimus hominem saeve circumiectis abuti iam multo antea.
EPHEMERIS: Quando?
RICK: Inspiciamus oeconomiam marinam, ut dicitur. Hanc adhuc
putavimus omnino coepisse non ante quattuor milia annorum. Nunc
invenimus vestigia pisces marinas atque animalia crustacea a
homine manducata esse in litoribus Africae ante 150 milia annorum.
Ante 23 milia annorum in meridionalibus litoribus Europae
consumptio crustaceorum erat tantopere magna, ut nonnulla eorum
genera multo rariora ac minori corporis magnitudine facta sint.
Ante novem usque tria milia annorum gentes inhabitantes hodiernam
Californiam insulasque Aleutas venando fere ad extinctionem
adduxerunt lutras. Quo effectum est, ut ab his petita echinoidea
permagne multiplicaverint, valde nocentia aliis formis vitae
marinae.
EPHEMERIS: Possumusne tamen credere homines priscos tantum tot
ferarum occidere solitos esse quot ipsi comedere potuerint?
RICK: Hoc quoque non est verum. Vestigia habemus monstrantes
homines venatos esse animalia tantum ad cornua eorum corporibus
exsecanda, aut dentes, aut pelles exquisitioras, ceteris partibus
cadaveris omnino contemptis. Credimus etiam, licet hic desint
nobis indicia certissima, homines neolithicos venatos interdum
esse ob solam voluptatem necandi.
EPHEMERIS: Sumus ergo hodie minime peiores maiorum?
RICK: Immo meliores.
Scripsit Iohannes Fijak
|