Annus
2 0 0 9


Il digiuno di carattere obbigatorio ed il digiuno spirituale”

Ramadan - De tribus ieiunis

Ieiunum legis hoc est, ne comedas neu bibas neu futuas a mane usque ad solis occasum; ieiunum autem animae hoc postulat, ut sensus et mens ab omnibus rebus illicitis coërceantur. Ieiunum animae statuit tam intus quam extra omnia discrepantia deserere: si rima minima voluntatem illam fiderit, ieiunum infringetur. Ieiunum legis temporis intervallo definitur, animae ieiunum continuum est et tam per temporalem quam per aeternam vitam manet. Propheta, cui pax sit et benedictiones, dixit: "Multi ieiunatores famem tantum et sitim neque aliud beneficium e labore suo adsequuntur." Alii ieiunum comedendo infringunt; alii comedendo servant, quorum sensus et mens mali expertes sunt, quorum manus et linguae ceteris nullam iniuriam inferunt: ad illos promissum divinum intentum est: "Meum est ieiunum, cuius praemium ego tribuo."

De duabus ieiunandi rationibus Propheta, cui pax sit et benedictiones, dixit: "Bis gaudet ieiunator: primum cum die ad finem vergente ieiunum infringit, secundum cum videt." Qui speciem tantum religionis noverunt, ita verba illa interpretantur: primum ieiunatoris gaudium esse post diurnum ieiunum comedere, alterum lunam renovatam ideoque finem laboris et celebrationis initia post triginta dies videre. Sed illi, qui ieiuni virtutem cognoverunt ita interpretantur, gaudium primum ieiuni infringendi tum venturum esse, cum fidelis paradisum inierit beatitudine fruiturus, alterum vero cum veritatem divinam oculo animae abscondito aspexerit.

Praestat in his duabus ieiunandi rationibus ieiunum veritatis, id est animum arcere ab omnibus rebus praeter Deum animique oculum caecum facere tam ante omnia quam ante mundos occultos, excepto amore Dei. Quamquam enim altissimis Deus omnia hominis gratia creavit, hominem sibi creavit et dixit: "Homo mea res secreta est, ego eius res secreta sum." Est illa res secreta lux de divina Dei luce procedens, medium cor ex tenuissima materia, animus omnium occultarum veritatum gnarus, vinculum arcanum creati cum creatore. Illa res secreta nihil nisi Deum amat, ad nihil aliud flectitur. Nullum propositum, nulla res amata tam in hoc quam in altero mundo, nihil denique est dignum quod cupias, nisi Deus. Si una atomos cuiuslibet rei quae non sit amor Dei in cor tuum penetraverit, ieiunum veritatis, id est ieiunum verum, infringetur: quod si acciderit, hominis est idem iterum facere, sublime illud desiderium alendo et amorem eius tam hic quam in altero mundo repetendo. Dixit enim altissimus: "Meum est ieiunum, cuius praemium ego tribuo."

Scriptum hoc, quod in inscriptione interretiali http://www.giovanimusulmani.it/ nuper apparuit, in linguam Latinam conversum est.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae