Annus
2 0 0 9


US '

ZBIGNIEW BRZEZINSKI COMMONET:

USA bellum Afganum perditurae?

Praesentia militum Foederis Atlantici (NATO) in Afganistania iam fere tanta est ut erat militum Sovieticorum annis octonariis praeteriti saeculi, neque hoc reddere videtur foederatos agminaque socia regiminis Afgani propiores victioriae super rebellatores islamistici motus Taleban - dixit praeclarus US-Americanus peritus rerum politicarum Zbigniew Brzezinski.

Verba facines tempore internationalis conferentiae paci in orbe terrarum studendi, quae modo habita est Genuae Helvetorum, Brzezinski, qui fuerat consultor a rebus ad securitatem nationalem spectantibus US-Americanorum praesidentis Jimmy Carter, dixit: Mea sententia nos, sine dubio id non volentes, adimus periculum repetitionis rerum, quae evenerunt (in Afganistania militibus) Sovieticis. Addidit tamen, quod multo periculosius quam hodie Barack Obama se erga Afganistaniam gerebat regimen praesidentis pristini Georgii W. Bush. Quod nihilominus non satis esse poterit, ut discrimen cladis NATO avertat.

Ante octo annos in Afganistaniam venimus manu parva et valuimus Talebanos superare. Nunc autem, cum numerus militum (NATO) fere talis est ut erat (militum) Sovieticorum, nostri principes generales dicunt nos non porro victores ibi esse in re militari - dixit Brzezinski, adiciens quod decursu temporis status militum NATO in Afganistania, quorum maxima pars sunt US-Americani, peior peiorque fit.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae