Annus
2 0 0 9


COMMEATUS PUBLICUS RELIGIOSUS

COMMEATUS PUBLICUS RELIGIOSUS

Laophora munda non omnibus grata

Maior maiorque pars incolarum Israeliae reclamitant laophoribus (sive autoraedis publicis) mundis, quibus scilicet vectores secundum regulas legis biblicae Moysis vehi possint. Imprimis societatibus feministriarum aliisque Israeliae civibus non placet quod talia laophora ascendere liceat tantum mulieribus gunnis longis vestientibus et etiam haec sellas petere debent in posteriori laophori parte, priori parte viris servata.

Maxime autem et feministriae et aliae mulieres virique Israeliani indignantur quod talia laophora subsidiis publicis utantur. At numerus laophororum mundorum crescit: iam nonaginta lineae vectores pios vehunt Hierosolymis et per vias aliarum urbium.

Regulae munditatis religiosae adhiberi incipiunt interim non tantum ad commeatum publicum: in tribu Bucharensi Hierosolymarum apertum est modo officium postale, ubi alia fenestella viris est petenda aliaque mulieribus.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae