UNCTAD PRAEVIDET
NOVUM QUASI-NUMMUM INTERNATIONALEM
Estne dolarium commutandum
auro?
Dolarium decidit valde die Martis erga alias monetas principales mundi propter timorem negotiatorum, quod
nummus US-Americanus commutandus sit auro aliisque valoribus in mercatura
internationali.
Talem possibilitatem ad pensitandum politicis
negotiatoribusque praebuit die Lunae Conferentia Nationum Unitarum Mercatui
Evolutionique Oeconomicae Promovendis (UNCTAD) in annuali aestimatione
condicionis oeconomiae internationalis. Tali nuntio nixa pretia auri primum a
mense Martio huius anni creverunt die Martis mane
ultra limen mille dolariorum.
Adhuc analytici mercaturae cogitabant dolarium tutum esse
foreque ut moneta negotiorum internatiolium, in qua
scilicet computandae sunt omnes fere transactiones inter variorum gentium
negotiatores organisationesque globales. Harum autem nonnullae, ut Fundus
Internationalis Monetalis (IMF) iam nunc adhibent in sui
calculationibus loco dolarii valores quasdam ficticias.
Die Martis dolarium USA decidit gradu 0,95 centesimae erga fiscellam sex aliorum principalium
nummorum mundi, qui sunt: euro, libra Britannica, dolarium Canadense et
Australianum, ien Iaponicus, francus Helvetorum.