Annus
2 0 0 9


QUASI OVIDIUS ID NARRAVERIT.

QUASI OVIDIUS ID NARRAVERIT...

De domino dominaque Buscaglia

Quod nuper Genuae accidit, narratio cinematographica non est. Liliana, 89 annorum, et Ioannes Buscaglia, 94 a., qui a die 8 Dec. 1938 matrimonii vinculo iuncti erant, paene eodem temporis puncto nuper mortui sunt. "Amori perpetuo- dixit Henricus, eorum filius- adeo fidem praestarunt parentes mei, ut alter ab altera disiunctus ne unum quidem diem superstes manere posset". Quodam die aestatis a. 1936 Lilianam in mari difficulter natantem a morte certa servavit Ioannes; itaque mutuus arctusque natus est amor. Die autem 10 Iun. 1940 Ioannes in Italorum exercitum adscitus est et primum sicut classiarius pugnavit, deinde in Libyam missus. Trepidavit fida uxor, maxime cum sciret inter Italos milites, qui strenue sed adversā fortunā in proeliis Alameinicis (23 Oct.- 4 Nov. 1942) pugnaverant, etiam Ioannem fuisse. Qui ab hostibus captus est et usque ad bellum confectum quodam in campo Britannico captivis custodiendis mansit. Tantum duobus post captivitatis annos Ioannes uxori epistolium quoddam mittere potuit, quo pauca verba continebantur ferme haec: "Etsi nescio quamdiu huic tristiori condicioni obnoxius ero, tamen serius ocius te iterum amplexabor".

Lilianae et Ioanni fortasse aptari possunt Ovidii versus hi: "et quoniam concordes egimus annos,/ auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam/ busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa" ('Metam.', L. VIII, 708-710).

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae