Annus
2 0 0 9


E Bosporo Islamabadum via ferrea

ITER 6.500 CHILIOMETRORUM

E Bosphoro in Islamabad via ferrea

Commeatus mercium, quae tramine ferriviario vehuntur, coepit inter urbem Pachistaniensem Islamabad et Turcicam Constantinopolim (Istanbul). Hoc modo mercatus inter ambas terras, qui nunc aestimatur esse unius miliardi dolariorum annuatim, mox speratur dimidia parte creturus. Tramina urbem principalem Persarum (Iraniae), Irenopolin (Teheraniam), quoque transeunt, iter novum est ergo etiam Iraniae maximi momenti. Tota via extendit usque 6.500 chiliometra, at consilia sunt eam coniungere et Europae Balcanicae systemati ferriviario et Asiae Centralis. Consilia etiam sunt non tantum merces sed etiam epibates hac via vehere. Fieri igitur potest ut novum "Orient Express" transbosporanas terras petat.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae