Annus
2 0 0 9


Defectio Solis Asiana

Defectio Solis Asiana

Usque sex et porro minutas durabat hodierna (die scilicet Mercurii) defectio Solis.

Usque tale enim tempus defecit stella nostra oculis eam aspicere conantium incolarum Indiae, Nepaliae, Sinarum, Coreae, Iaponiae partis ad meridiem versae atque insularum Kiribati.

Defecit, nisi certe oculi spectantium armati essent perspicillis umbraticis:

Quod erat longissimum Solis deliquium totius vicesimi primi saeculi. At non omnes ausi sunt Solem etiam perspicillis instructi conspicere; in India e.g. creditur id nocivum esse posse mulieribus gravidis fetibusque earum. In sancta hinduistarum urbe Benares viri religiosi undis fluvii Gangis usque colla fere immersi Solis "mortem" observaverunt:

Nonnullis autem locis, sicut hic, Sciamhaevi (Shanghai) Sinarum, prospectum Solis deficientis obtexerunt nubes imberque:

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae