26The first of the annual Pamplona bull runs took just two-
Ut annuatim his diebus fit, Pampeiopoli denuo tauri per vias
urbis currunt peregrinatoribus e toto mundo huc advenientibus
eourm cornua effugientibus. Uni tamen e circa duobus milibus
cursorum hoc anno effugere bovem non contigit et vitam in via
Pampeiopolitana efflavit. Similis mors numquam ab anno 1995
evenerat.
Archiepiscopus orthodoxae ecclesiae Ucrainensis Volodymyr
consecrat motocycla ante pompam habendam occasione 300.
anniversarii pugnae Russorum cum Suetis ad Poltavam, quae finem
posuit dominatui Suetorum in orbe maris Baltici.
Navis Batavica portat duas veteres naviculas submarinas
Russicas in portum Vladivostok orae Pacificae Russorum, ubi mari
sepeliendae ambae sunt.
Prandio fruuntur operarii navalium in portu quodam Indonesiae,
cuius terrae praesidens Susilo Bambang Yudhoyono denuo electionum
victor discessit, promittendo suis oeconomiam Indonesiae hoc anno
creturam passu sex centesimarum, licet mundus porro crisi
oeconomicae haereat.
Pachistani cives valde indignantur novis vectigalibus pretio
petrolei a regimine additis.
Siphonarii Austrocoreani salutem ferunt vectoribus, quorum
autoplaustrum aqua illuviei e via rurali in alvum fluminis raptum
sit.
Bellum civile in Afghanistania laedere non videtur vitam
cotidianam viri, qui in medio foro sedens theamque bibens
epistulas scribere solet pro concivibus analpabeticis.
Scripsit ANL
|