CRISIS ILLIDIT INCEPTA ARCHITECTONICA
CRISIS ILLIDIT INCEPTA ARCHITECTONICA
Loco turris aedificium stativum
Hodiernam crisin oeconomicam globalem
ortam esse constat e crisi hypothecarum in Civitatibus Unitis
Americae Septentrionalis (USA), cuius primi effectus sentiri
potuerunt aestate anni 2007. Nimirum crisin hanc maxima cum
mordacitate irruisse in industriam aedes struendi. Propter
lacunam pecuniae, quae ab argentariis facile creditum daretur
amota sunt consilia struere nonnulla aedificia, de quibus ante
duos tresve annos architecti acriter disputando inter se
pugnabant, hi ea laudantes ut miracula XXI saeculi, illi
castigantes ut exempla gustus mali. Ita ante tres abhinc
septimanas magistratus Moscoviae nuntiaverunt se reliquisse
consilia struendi altissimae aedificationis Europae: scilicet 118
tabulationum Turris Russicae (Russia Tower, in
photographemate a laeva), quae attingenda putabatur
altitudinem 612 metrorum et ponenda solis quinque chiliometribus
a Palatio Cremlino, in media ergo Moscovia. Auctorem
adumbrationis huius turris esse praeclarum architectum
Britannicum Normanum Foster. Loco Turris Russicae erectum nunc
iri aedificium stativum autocurruum modicae altitudinis
nonnullorum tabalationum - nuntiavit modo burgimagister Moscoviae,
Iuri Luzkov.
Struendae porro non sunt quattuor turres nomine Dubai
Towers, quae altitudine 550 metrorum formae flammarum foci
similes fore putabantur. Auctricem adumbrationis turrium esse
eodem fere ut Foster gradu claram Zaham Hadid:
Neque struendae porro nuntiantur aedes complexus Atlantic
Yards (auctore Frank Gehry), qua aedificatione omnino novam
faciem accipienda putabatur tribus Neoeboraciana Brooklyn:
At tali in phasi struendi omnino relicta est a constructoribus
altera turris Fosteriana, in media Varsovia scilicet situm
aedificium Zlota 44, quae turris formae veli similis
attingere debeat 192 metra. Negotiatio enim Bohemica, Orco (nonne
nomen semper esse omen?), quae hanc turrim struebat, decoxit:
Imagines breviasque descriptiones aliarum monumentalium aedium Moscoviae, quae numquam aedificatae sunt, invenies, lector care, in parte PICTORUM Agenturae Nuntiorum Latinorum:
<http://agentura.alcuinus.net/picta.php>
Scripsit ANL
|