01E variis terris venientes possessores '
E variis terris venientes possessores 'trabantium',
automobilium scilicet in pristina communistica civitate Germana (DDR)
fabricatorum, congregunt in limite Austriae et Hungariae, ut una
celebrent vicesimum anniversarium Saeptorum Ferreorum demolitorum.
Biocolyta Pachistanus accendit rogum, in quo comburendae sunt
substantiae narcoticae ac potiones alcoholicae contra legem a
civibus possessae, quas vigilibus urbis capitalis Islamabad
reperire contigerat.
Mulieres Indae spargunt aqua pueros, ut imbres veniant in
siccos agros regionis Allahabad.
Illuvies percussit Poloniam meridionalem. In area stativa
oppidi Ropczyce ductores autoplaustrara relinquere atque in tutum
per aquam vadere coacti sunt.
Sole oriente in mare proficiscuntur captatores locustarum
civitatis US-Americae Maine.
Rubro pingendae sunt facies mulierum regionis Agartala Indorum
tempore festi Ambubachi.
Calores vero incredibiles! Frigus quaerentes duo viri Sinici
prosiliunt in undas flumis Yangtze de ponte urbis Wuhan.
Miles Austrocoreanus vigilat in clare illuminata zona limitali,
quae dividit australem et borealem partem Paeninsulae Coreanae.
Scripsit ANL
|