01Spain'
Ianitor Hispanus Iker Casillas nihil contra facere valuit cum
petitor US-Americanus Clint Dempsey alterum punctum pro suis ictu
callidissimo adeptus sit. Superantes Hispanos proportione 3:2
pedifollistae Americani in ludos finales Scyphi Confoederationis
progressi sunt.
Britanna Laura Robson reicit pilam in sui aemulatricem Danielam
Hantuchova Slovaquam primo die teniludii certaminis Wimbledoniani.
Victrix evasit tamen Hantuchova, effectibus 3/6, 6/4, 6/2.
Lusor mulier Angla Beth Morgan celebrat victoriam supremae
pilae criceticae in agone semifinali Scyphi Mundi inter Angliam
et Australiam (agon habitus est in Stadio Ovali Londinensi).
'Mola' est nomen tacticae de pila ovali gregatim comminus
pugnandi. Ecce Nathan Hines, propugnator catervae Leonum (Lions)
una cum suis propellere conatur Reges Australes (Southern
Kings) tempore agonis habiti 16 Iunii in stadio Portus
Elisabethis Africae Meridionalis.
Tali modo tenilusor Britannus Andy Murray gratias superis agit
pro quintupla serie lusuum sibi victoriosorum in certamine contra
Stanislas Wawrinka tempore agonis Wimbledonensis.
Scripsit ANL
|