CIRCULOS IN FRUMENTIS NON A MARTIANIS NECESSE ESSE FACTOS
CIRCULOS IN FRUMENTIS NON TANTUM A MARTIANIS ESSE
FACTOS
Halmaturi intoxicati
Mirissimae formae circuli in campis
frumentariis facti, de quibus interdum nuntiatur de variis terris
mundi, effectum non esse debent laboris cosmitarum (incolarum
scilicet aliorum planetarum), certe non in casu Tasmaniae. Ut
reppererunt enim imprimis agricolae huius insulae Australianae,
circulos tales ibi faciunt... halmaturi, qui arva papaveris
opiumici cum intrent, insania narcotica rapti saltus altissimos
satis longo tempore in agris perficiant.
Agitur de genere huius mammalis marsupialis, quod nomine
Aborigeno wallaby nuncupatur. Secundum prosecutorem
generalem Tasmanensem Laram Giddings, in furore narcotico "saltant
halmaturi usque altitudinem draconum volantium (Anglice kites)".
Quae mulier addit halmaturos saltando saepe in se invicem
infeliciter collisuros esse.
In agris Australiae coluntur circiter dimidia totius mundi
pars papaveris opiumici, quod secundum legem distribuitur ad
morphinam aliasque medicinas sedativas faciendas.
Scripsit ANL
|