13A member of the Waka Huia,
Ecce "piscis medicalis", quem vivum comedere debent
incolae regionis urbis Hyderabad. Hoc modo ibi medici asthmate
laborantes medentur.
Umbellae versicolores alliciunt emptores in introitum
hyperagorae Tokiensis. In Asia Orientali mox incipiet tempus
hippalorum sive imbrium monsonicorum.
Tandem in Hanoi, urbe capitali Vietnamiae, lotophagi Homerici
reperti sunt! Aut potius lotopotores. Hi enim foliis loti, id est
plantae cui nomen Linneaenum nelumbo nymphaia, utuntur
ad theam optimam faciendam.
Tantum relictum esse laophori post incursum rebellatorum motus
islamici Taliban, qui adorti sunt vicum Landi Kotal in provinciis
genticis occidentalis-et-septentrionalis Pachistaniae.
Scrutatores Brasiliani reppererunt partem caudae aeronavis
Gallicae, quae navis ante duas septimanas in aquas Oceani
Atlantici ignotam ob causam demersa erat. Hac calamitate 228
homines vitam amiserunt.
Indus quidam religiosissimus provinciae Assam in templo
monstrat sui crinem longitudine 4,7 metrorum.
Scripsit ANL
|