13Saltator gentis Neozelandensis Maori artem linguamque suam ostendit Venetiis,
Saltator gentis Neozelandensis Maori artem linguamque suam
ostendit Venetiis, tempore Biennalis Artium Spectaculi.
Histrio pantomimicus Hongkongiensis personam gerens militis
Sinensis commemorat victimas caedis reclamantium in Platea Pacis
Caelestis (Tiananmen), quae caedes ante viginti annos
perpetrata est.
Ecce Mons Tractus Cacuminis (Zugspitze), altissimus
mons Germanorum. Ante tempus aestivum moles glaciata eius linteis
tegi debet, ne nimis caloribus glacies dissolvatur.
Miles femina Boreocoreana vigiliam tenet ad ripam fluminis
Ialu, quod flumen est etiam limes Coreae et Sinicae provinciae
Liaoning.
Rude donati (sive pensionarii) Londinenses se a regimine
"nudati" putant, pecunia scilicet sibi merita privati.
Quam ob rem nudi reclamant ante aedes parlamenti Britannorum.
Britanni milites umbellis decidendo ad Caen Normannicam
Gallorum commemorant escensionem hic factam 4 Iunii anni 1944,
cui nomen secretum erat D-Day.
Tali modo, sine necessitate tesseram emendi, tramine vehuntur
pueri Russi, se scilicet "agglutinando" ad caudam
currus finalis traminis.
Scripsit ANL
|