Annus
2 0 0 9


De maximarum nationum increscenti stabilitate

De maximarum nationum increscenti stabilitate

Maximarum nationum res oeconomicae paulatim stabiliores fiunt, nihilo minus pericula gravia instant propter recessionem mundanam, quae minime desiit. Hoc collegerunt ministri octo ditissimarum nationum in consilio breviter "G octo oeconomicum" appellatum, quod septimana praeterita Lupiae in mirabili oppido Apulorum congregatum est. Nuntiatum est fora mercatoria increscere, fenora consistere, emptorum fidem revertere, sed tempus adhuc non esse auxilia oeconomica revocandi, diutius exspectandam esse totius orbis recuperationem: res oeconomicas, si breviter dicendum est, etiam nunc dubias esse, pericula oeconomica et pecuniaria amota non esse, operae paucitatem amplius increscere posse. Consilii exitus fundamentum est conventus summi "G octo", qui Aquilae, in urbe Italica vehementi terrae motu percussa, mense proximo habebitur.

Dux Civitatum Americae Unitarum aerarii Thomas Geithner "Fortiter et concorditer egimus - inquit - ad argentariarum stabilitatem restituendam et auctum incitandum, sed res oeconomicae non dum in pristinum restitutae sunt: ardua discrimina nobis adorienda sunt, salutem enim non dum attigimus." Regni coniuncti minister rerum oeconomicarum Alastarius Darling octo nationum unam fortunam fore dixit: inde pendet futura sors, utrum aes alienum argentariarum, utrum pretium mercium maximi momenti petrolei verbi gratia posthac consistat an non. "Concordes sumus - ait Alastarius - non dum difficultates post terga relictas esse, longum etiam nunc iter ante nos iacere: diu acriter agendum est."

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae