Ecce lac praebitur catulo myrmecophagae squamosi (
Ecce lac praebetur catulo myrmecophagae squamosi (sive
pangolinis) therotrophei Dusit urbis capitalis Thailandiae. Quem
parvulum orbatum, a matre videlicet relictum, invenerunt homines
in via suburbana Bangkokiae.
![](../admin/rubricae/files/bbc28maja2009-27.jpg)
Mira est cupidas Iaponum molochos sibi struere. Post cinemata
enim Gojiriana hunc, altitudine duodeviginti metrorum, robotorem
nomine Gundam animatum iri decreverunt. Qui antea per triginta
annos heros erat cinematum nubeculatorum.
![](../admin/rubricae/files/bbc28maja2009-28.jpg)
Ut patet, qualitas aeris in urbe capitali Malesiano, Kuala
Lumpur, vero non optima est et turres praeclares geminatae
negotiationis Petronas vix in photographemate conspiciuntur.
![](../admin/rubricae/files/bbc28maja2009-29.jpg)
Propter timorem epidemiae grippae suinae magistratus
Hongkongienses decreverunt omnes ludos puerorum claudendos.
![](../admin/rubricae/files/bbc28maja2009-30.jpg)
Sole vix orto piscatores Palaestini exspectant naves, quae eos
ad piscaturam in mare adducant. Pisces constituunt magnam partem
cibi incolarum Zonae Gazeticae.
![](../admin/rubricae/files/bbc28maja2009-31.jpg)
Exemplo Francogallorum aliorumque adducti, agricolae
Dacoromani in viis urbis suae capitalis, Bucarestini, reclamitant
a regimine poscendo maiora subsidia agriculturae.
![](../admin/rubricae/files/bbc28maja2009-32.jpg)
Pueris satis esse conditorium sordium, sicut hoc, quod ad
aliquam factoriam suburbii Dhacae (urbis capitis Banglades)
pertinet, ut ludis puerilibus optime delectentur.
![](../admin/rubricae/files/bbc28maja2009-33.jpg)
Post viginti annos classis Somaliensis denuo in altum
profectura sit, ut maria a piratis impudenter in hac regione
regnantibus repugnet. Primi 500 classiarii corpus in litore
exercent ad urbem capitalem Mogadishu.
![](../admin/rubricae/files/bbc28maja2009-34.jpg)
Imbres cyclonici hoc anno vastare inciupiunt Burmam, tempus
est ergo tecta aedium reficere.
Scripsit ANL
|