Quid post sententiam fieri possit.
Quid post
sententiam fieri possit.
Neglectis omnibus, qui magis magisque urgent, nullum est
indicium iudices Aung San Suu Kyi absoluturos et liberaturos
esse, cuius patroni se caute bona sperare dixerunt. Minister
Burmensis rebus externis Maung Myint, qui cum legatis Unionis
Europaeae et Asiae extremae in Cambodia convenit, "neque nos
urgendi - inquit - neque deliberationes nostras permutandi
voluntates accipiemus, nam actio in dominam Aung San Suu Kyi ad
nostras tantum leges pertinet." Ex quo tempore dux
democraticorum accusata est, quod regulas custodiae suae
domesticae violavisset, inexspectata vi toto in orbe reclamatum
est, vel a Societate nationum Asiae ad meridiem et orientem
vergentium (ASEAN), quae usque ad hunc diem Burmae
rectores sustinuit.
Vehementer locuti sunt aliquot primates. Baracus Obama,
Civitatum Americae Unitarum praesidens, "Tempus est, - ait -
Burmae rectores omnibus accusationibus in Aung San Suu Kyi
desistere eamque cum captivis sodalibus liberare." USAe
regimen clementior in Burmam fieri coeperat, sed post mulierem
comprehensam poenas oeconomicas in civitatem illam ingravavit.
Gordon Brown, minister primarius Britannicus, firmiter procul
captivae ipsi locutus est: "Ego vocem meam choro increscenti
coniungo illorum, qui liberationem tuam postulare pergunt. Diu
totus orbis nihil egit, istam iniuriam non tolerandam tolerans.
Nihil commutatur! Clamor ad te liberandam in Europa Asia et
ubicumque augescit. Nobis omnia perficienda sunt, ut natalis tuus
(id est dies XIX mensis Junii) ultimus in captivitate sit."
Ordinis NationumUnitarum consilium securitatis diutius silere
non potuit, sollicitudinem tam de mulieri comprehensa et in
iudicium delatam quam de Burmae discrimine caeco patefecit. ASEAN,
cuius mos est socios suos non reprehendere, comprehensionem illam
ceterorumque oppositorum dixit laudi suae infregisse; vel regimen
Thailandiae, quod hodie nationum societati praeest, sollicitum
est de iudicio necnon de Aung San Suu Kyi valetudine.
Quibus omnibus surdi sunt Burmae rectores: heri minister rebus
exteris "Causa haec - inquit - minime politica est, ideo
suffragia generalia compluribus competitoribus intervenientibus
anno proximo habebuntur, sicut provisum erat." Ita res se
habent: patroni putant ream post paucos dies trium aut quinque
annorum captivitati condemnatum iri post litem accurate
confectam. Quid ergo? quid a rectoribus sicut Obama et Brown,
quid a societatibus sicut ONUs consilio securitatis et ASEAN
exspectandum est? Paulus Sergius Pinheiro, qui ut ONUs legatus
iuribus humanis in Burma violatis diu studuit, consilium
securitatis hortatur ut de sceleribus a rectoribus perpetratis
exquiratur, ut ipsi ante tribunal mundanum deferantur. ASEAN
Burmam ad tempus expellere possit, quod societatis famae grave
incommodum afferatur. Duces sicut Obama et Brown operam dare
possunt cum nationum societatibus, id est cum Ordine Nationum
Unitarum, Unione Europaea, Societate nationum Asiae ad meridiem
et orientem vergentium, necnon cum Burmae proximis amicis sicut
Sinis India Russia, quae commercia sua servare malunt iniurias
ibi perpetratas neglegentes.
Omnes hoc unum egent: voluntatem politicam.
Scriptum hoc in actis interretialibus ab oppositoribus
Burmensibus confectis www.irrawaddy.org
die XXIX mensis Maii anni MMIX editum est et in linguam Latinam
conversum est.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|