Wyciagniete szyje wielkich dinozaurów
NOVUM REPERTUM PALAEONTOLOGORUM
Superbe sauros ambulasse
Contra adhuc praevalentem opinionem, dinosauri capita sua satis
alte, et non humile, tenere solebant - docet investigatio
novissima doctoris Michaelis (Mike) Taylor Universitatis
Portsmouthianae, qui Britannus putatur esse unus palaeontologorum
maximi in orbe terrarum momenti. Haec reptilia antiqua gigantea
ambulasse cogitat Taylor, necnon grex collaboratorum eius,
aliquantulum "superbius", quam monstratur in picturis
atque ipsis corporibus sceletisve dinosaurorum, quae in multis
musaeis quasi exempla reconstructa advenientibus visui praebentur.
- Haec corpora recontructa corrigenda sunt
dixit doctor Taylor diurnariis radiophoniae publicae Britannorum
BBC, ossibus colli permultorum dinosaurorum a se investigatis.
Quae studia adduxerunt eum ad opinionem sauropoda extenso sursum
collo ambulasse, aliquantum instar hodiernorum zarafiarum (camelopardalum).
Ita folia arborum carpere potuerunt hae bestiae etiam altitudine
quindecim supra terram metrorum.
Taylor vult tamen immutatum relinquere plaeclarum corpus
reconstrucum diplodoci, quod monstratur in Musaeo Historiae
Naturalis Londinii, teneat ille caput sui pronum.
- Tenet ille caput ita ut facere solebat, cum aquam haurire
cuperet docet palaeontologus.
Scripsit ANL
|