01An Indian villager carries his possessions through the floodwaters at Sandeshkhali,
Rusticola Indus omnia sua secum portat fugiens illuviem, quae
vastat regionem Sandeshkhali, centum chiliometrorum ad meridiem
et orientem a Calcutta. Et India et Bangladesh afflictae sunt
effectibus venti cyclonis, qui modo in Sinu Bengalico saeviebat.
Crinibus ipsius trahit He Jianma autocurrum pondere triginta
tonarum in urbe Zhuzhou Sinarum, hoc modo sibi viam patefaciens
in Guinessianum codicem extremorum.
Tali modo homines tecto carentes imbres fugiunt in
Bangladeshiana urbe capitali, Dhaca.
Vir Boreocoreanus birota vehitur ad ripam fluminis Yalu, quod
limen est Coreae vicinarumque Sinarum, insciens fortasse crisis
politicae internationalis propter conamina nuclearia regiminis
Coreae Septentrionalis exoriundae.
Fautores pedilusorum Barcinonensium victoriam suorum super
"Diabolos rubros" Manucianos Romae celebrant.
Scripsit ANL
|