Annus
2 0 0 9


31

Milites custodiae maritimae Philippinarum exercitia peragunt, de helicopteris prosiliendo.

Iam milion (sive decies centena milia) civium putantur domos suas reliquisse ob pugnas inter rebellatores Talebanos militesque exercitus Pacchistanici in convalle Swat actas.

Operistitio maiora salaria poscentes custodes carcerum Francogalli prohibere conantur, quin biocolytae adeant carcerem Parisiensem La Sante.

Milia civium Californiensium coacti sunt ut domos relinquerent ob incendia regionem circa urbem Sanctae Barbarae vastantia.

Octo menses in vinculis mansurum esse Thomam Cholmondeley, qui albicoloris latifundiorum possessor Kenianus occidit feripetam Nigritam in agro sui vagantem.

Mulieres otio fruuntur in templo Pashupatinath, quod est unum principalium fanorum Hinduistarum urbis capitis Nepaliae, Kathmandu.

 

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae